is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in ecclesia hujus conventus super altari portatili, posito ad ostia ecclesiae praesidio, R. P. Daniël de Breda, supprior conventus, occasione cujusdam virginis hic sepultae.

In festo Nativitatis B. Joannis Baptistae primam concionem habuit in hac ecclesia Exim. P. Godefridus a Myerlo, provincialis, hujus conventus filius, purgata ecclesia cum reliquo conventu, vicinorum aliorumque civium opera, qui incredibili alacritate undique ad hoe confluebant.

Consecrantur altaria noviter erecta, prophanata vero reconciliantur cum ecclesia ac coemeterio, Sabbatho post festum Dedicationis hujus ecclesiae, per Reverendissimum dominum Franciscum Sonnium, hujus civitatis primum episcopum.

Circa festum B. Dominici P. Daniël Breda, supprior, et P. Henricus Oisterwyck, procurator conventus, qui huc usque hospitati fuerant in aedibus Judith de Delft, conventum inhabitare ceperunt, deinde successive ceperunt fratres dispersi congregari, manentes in aedibus praedictae Judith, aliarumque virginum vicinarum, usque ad lOam Mensis Augusti, qua die omnes conventum intraverunt.

Reversi itaque fratres coeperunt paulatim, collectis fidelium eleemosynis, restaurare conventum. Magistratus Buscoducensis deputaverat M. Hieronymum Wynants, M. Zegerum Adriani, consules, aliosque duos probos cives, quibus reparationem ecclesiae hujus conventus commisit; feceruntque praefati in hunc finem collectam in civitate 25 Junii aliamque 30 Septembris hujus anni.

Inter praecipuos benefactores, qui manus adjutrices restaurando conventui praebuerunt, hocce titulo ad participationem bonorum operum a patribus admissi sunt, invenio:

Reverendiss. D. Godefridum a Myerlo, episcopum Harlemiensem secundum.

Reverendiss. D. Franciscum Sonnium. Buscoducensium episcopum primum.

Reverendiss. D Laurentium Metzium, Buscoducensium episcopum secundum.