Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sed et calices, thuribula argentea aliaque ecclesiae ornamenta in sustentationem fratrum vendere debuerit.

1573 die 21 Aprilis Aleydis, filia Gosuini, civis Buscoducensis, legavit sacristiae hujus conventus censum 2 tlorenorum super domum sitam Buscoduci. in vico Hinthamensi.

4574, Reverendissimus P. Seraphinus Cavalli, totius Ordinis Magister Generalis, visitavit hanc Provinciam, celebraturque in ejus praesentia congregatio patrum Provinciae, 23 Februarii in conventu Bruxellensi.

1575 die 24 Aprilis in conventu Gandensi celebratur capitulum Provinciale trigesimum quartum. Difïinitores fuerunt:

P. Mag. Petrus Bacherius, S. Th. Doet. conventus Gandensis Prior et filius.

P. Joannes Christianus, conventus Insulensis Prior.

P. Wesselius de Welmunda, conventus Zutphaniensis Prior.

6 Maji vendidit conventus pratum 4 bonariorum, situm in parochia de Macheren, in sustentationem fratrum; annoque sequenti aliquos census, ac alia, rursus ob eundem finem divendere debuit, hoe enim calamitoso tempore, nee eleemosynae a fidelibus, immani bello depauperatis, distribuebantur, nee census ac redditus conventui solvebantur.

157G die 18 Augusti in conventu Antverpiensi celebratum fuit capitulum Provinciale trigesimum quintum. Difïlnitores fuerunt:

P. Joannes Overloop, conventus Antverpiensis Prior.

Exim. P. Mag. Balthasar Textoris. S. Th. D. conventus Audomarop. lilius.

P. Tilmannus Horstius, conventus Ultrajectini Prior et lilius.

P. Joannes Antonianus, conventus Neeomagensis Prior et filius.

Initio Octobris Drossardus Iiooghstratanus Coenius, collecta militari manu, urbem ex insidiis aggreditur, intromissis plurimis in habitu rusticano militibus, re detecta, vix periculum evadit Coenius, sociis ultimo supplicio punitis.

Sluiten