Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

P. Jacobus Faber, conventus Insulensis Prior et filius. S. Th. Licent.

1590 die 8 Septembris celebratur in conventu Gandensi capitulum Provinciale trigesimum novum. Diffinitores fuerunt :

P. Mag. Petrus Bacherius, conv. Gandensis filius. S Th. D. (CXLI) Lovaniensis. Anno 1591 procurante R. P. Adriano Leendt, lectore, aedificatur tabernaculum pulcherrimum in modum turris interchorum fratrum et chorum Fraternitatis Venerabilis Sacramenti.

Feria '2a Pentecostes conventus rursum inslituit supplicationem consuetam [ast propter tumultus sectariorum aliquibus annis omissam] per civitatem.

1592 in festo S. Marei Evangelistae habitu Ordinis induitur : Fr. Matthias Heesch.

6 Septembris in conventu Audomaropolitano celebratur capitulum Provinciale quadragesimum. Diffinitores fuerunt:

P. Mag. Jacobus Bonnet, conventus Atrebatensis filius et Prior et S. Th. D. Parisiensis.

1593 in festo S. Antonii ad habitum Ordinis admittuntur:

Fr. Gerardus Lieropius.

Fr. Guilielmus Donckanus.

1594 in festo S. Antonii habitum Ordinis induit:

Fr. Petrus lïersius.

Gerardus vero de Monte S. Gertrudis habitum assumpturn dimisit.

Dominica prima Octobris in conventu Bruxellensi celebratur capitulum Provinciale quadragesimum primum.

In hoe capitulo ab officio Prioratus absolvitur R. P. Matthias Lieropius, Prior decimus septimus.

Hoe anno, Kalendis Martiis, rursus a Batavis ad portam Vuchtenseiu,ponte pensili admoto, tentatur civitas, ast frustra.

4595 Joannes Kievit, Artium Magister, habitum Ordinis in festo S. Joannis Baptistae assumpsit. ast nolens se conformare aliis novitiis, rursus ante lincm anni dimisit.,

Sluiten