Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

admissi. stipendiorum debitorum solutionem a civibus extorquerent, aut obstantium, quod alibi factum. bona spoliarent. Arcbidux Albertus interea \ Octobris Sylvamducis. una cum Marchione de Spinola ex obsidione Ostendana advenit: Comitem de Buquoy cum flore militum mittit ad expugnandum locum palastrem. (CXLVI) inter parochias de Vlimmen et Vacht, ut Batavos commeatu privet, eosque ab urbe avertat, interim ipse invasurus a duabus partibus hostem. At parum ea res profuit, Mauritio tempestive ac fortiter Buquoy resistente.

Dum sine successu a pugna cessatum, tentat Archidux piaesidiarios in civitatem adducere, quod dum pertinaciter cives negant. ad stratagema recurrit Albertus.

17 Octobris Archidux fingens se rursum praefatum locum invasurum, quinque millia peditum. nocte media, titulo transitus, in urbem induxit, qui dum recto ad portam,qua ad Batavos egrediendum. iter lingunt, ubi ad Forum veniunt, aliam diem expectare similantes in eo consident, quae dum illuxisset, partim Archiducis persuasionibus ac promissio'iibus, partim m tu adacti, visa tanta armatorum multitudine in civitatem intromissa, dolenti animo toties ne^atum praesidium acceptarunt.

Imponuntur ergo civitati circiter tria tum Germanorum. tum Wallonum militum millia, adjunctoque necessario bellico commeahi; nova ante ipsam urbem fortalitia excitantur. Quod cernens Nassovius animo cadit, cumque anno finis instaret, obsidionem prorogare tum ob aeris intempeiïem» tum ob civium constantiam. militumque virtutem 5a Novembris, re infecta, discedit.

In festo S. Barbarae habitu Ordinis induitur:

Fr. Blasius Capuanus.

In festo S. Thumae Apostoli :

Fr. Theodorus Boemelius.

IGOi in festo S. Basilii ad Ordinem admittuntur;

Fr. Thomas Gheldorpius.

Sluiten