is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Fr. Henricüs Olislagers, itidem conversus.

1613 die 25 Martii ad Ordinem admittuntur:

Fr. Walteius Olislagers.

Fr. Theodoricus Hermanni, conversus.

In festo S. Luciae Virginis et Martyris, eligitur in Priorem hujus conventus R. P. Petrus Deens — Prior vigesimus tertius.

1614 Habitu Ordinis induuntur:

Fr. Guilielmus Meysner, qui novitiatum deseruit, ast postea in conventu lprensi denuo admissus ac ibidem professus:

Fr. Andreas Martini, conversus.

(CL) 1615 Dominica tertia post Pascha celebratur capitulum Provinciale quinquagesimum secundum in conventu Winocis Bergensi, in quo pro secunda vice eligitur in Provincialem Ex. P. Mag. Petrus Woestinus. S. Th. Doctor. Diffinitores fuerunt :

P. Mag. Petrus de Bug, conventus Insulensis filius S. Th. Doet. Lovan.

P. Mag. Hyacmthus Choquelius, conventus Antverpiensis filius, S. Th. D. Duacenus.

In festo Conversionis S. Pauli habitum Ordinis induit:

Fr. Michael Gonincx.

10 Maji lllustrissimus D. Nicolaus Zoësius, Amersfortius, consecratur in ecclesia Cathedrali S. Joannis, quintusBuscoducensium Episcopus, ab Illustr. Matthia Hovio, Mechliniensium Archiepiscopo, assistentibus Joanne Maldero, Antverpiensium, et Jacobo a Gastro, Ruraemundensium Episcopis, in locum 111. Masii, 11 Julii superiori anno vita functi.

In festo S. Mariae Magdalenae habitum Ordinis assumit:

Fr. Joannes Davidis.

1616. In Vigiliis Pentecostes, 21 Maji, habitu Ordinis induuntur :

Fr. Theodorus a Campen, conversus.

Fr. Arnoldus Pauli, itidem conversus.