Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fide conlirmantur et alii ad eam acceptandam excitantur ac praetacta capella de Cuyck ita frequentatur a multis, ut eas capere nequeat, et contra conciones haereticorum Ministrorum per hoe multum deseruntur adeo ut concioni Ministri in Parochia de Vlijmen satis populosa et dictae capellae proxima, plerumque decem, duodecim aut circiter tantum auditores intersint, ab eo itaque Induciarum tempore hac in parte copiosus fructus per praefatos Religiosos in sancta Dei Ecclesia quotannis factus est. et adhuc in praesenti fit. In quorum praemissorum üdem et robur, sigillum nostrum praesentibus nostris litteris, propria manu signatis, et per dilectum nostrum secretarium subscriptis, duximus subimprimendum. Datum Buscoduci anno 1618, mensis Januarii die trigesima.

Nicolaus Epus Buscoducen.

Jo. Bardoul, st.

7 Martii habitum ordinis induit:

Fr. Gerardus, in professione vocatus Antoninus. van der Eisen, ex Roosmale.

Dominica tertia post Pascha celebratur capitulum Provinciale quinquagesimum quartum in conventu Mosaetrajectensi, in quo Provincialis electus Ex. P. Mag. Joannes de (CLII) Loix, S. Th. Doctor, conventus Antverpiensis filius ac Prior actualis. Diffinitores fuerunt:

P. Mag. Andreas Godin, conventus Insulensis lilius, S. Th. D.

P. Mag. Hyacinthus Choquetius, conventus Antverpiensis filius S. Th. D.

7 Julii habitum Ordinis assumpserunt:

Fr. Isaac Laers, in professione vocatus Augustinus.

Fr. Conrardus van Haften.

4° Decembris:

Sluiten