Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Monasterium Worcumiense.

Worcumium Frisiae Occidentalis oppidum, ita pater de .Tonghe, pag. 53. Des. Bat. Dom.

Aliud ejusdem nominis oppidum in Comitatu Hollandiae in territorio de Altena invenitur ad Walialem fluvium, leuca distans Gorcomio; in hoe oppido monasterium Ordini nostro erectum. negat p. de Jonghe, illi locum assignans in Frisia: fallitur tamen vir eruditus: nam praeterquam quod liaec civitas in qua monasterium hoe monialium tertii Ordinis S. Dominici exstruc* tum fuit, patrio nomine non Woldercum sed Woudrichem et Woedrichem antiquitus appellaretur, ut ex originalibus ejusdem monasterii instrumentis in conventu meo Mechliniensi asservatis ad oculum patet. obstant litterae fundationis ac dotationis dicti monasterii, quae illud in territorio de Altena sub dominio coinitum Hornensium erectum demonstrant, linde sit

Caput I. De Fundatoribus Monasterii.

Monasterium hoe ortum debet congregationi piae quarumdam filiarum in communi viventium, cui Arnoldus van Heerier, Drossardus Jacobi II comitis de Hornes per territorium de Altena una cum conjuge Aleyda, fllia Gysberti Pyecx, donavit domum cum villa in platea vulgo de Aftcrstracte sub variis conditionibus quaium praecipua erat, ut quamprimum habitum et regulam III' Ordinis B. Dominici, vulgo de Poenitentia, assumerent ut ex subjectis donationis litteris patet:

„AV'y Heer Aernt van Heerier, Ridder, ende Vrouwe Alit,

Sluiten