Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

br37ef van onsen secretaris van W oudrichem doen scryven, ende onsen groten segell daer onder aen uutgehangen en daèr toe met onzen gewoenelyken hantscryft onderteykent. Gegeven in t jaei ons Heeren vyftien hondert op ten twee ende twentichsten dacli in Marcio".

Mutavit tarnen Nobilis haec Domicella postea propositum, doserendo }iunc locum ac se transferendo ad monasterium Canonissarum Regulaiissarum Sancti Angustini in oppido Werthensi, in quo anno 1507 habitum canonissarum assumpsit, acrevoluto probationis anno professionem emisit, ac postea 55 annos in eodem (cui aliquibus annis etiam praefuit) pie atque humiliter conversata la Octobris anno 1562 beato fine vitam clausit, in clioro ante summum altare tumulata.

Non tarnen inde affectus Comitum Hornensium erga hoe monasterium remissior factus est. Nam Jacobus III, Jacobi II filius et in comitatu successor, supradictas amoitisationes ratificavit cum uxore sua Margareta de Croy anno 1504. Sed et postea Anna de Egmond vidua Joannis, ex praeposito Leodiensi post Jacobi III fratris obitum, comitis Hornani, supradictas amortisationes non tantum confirmavit, verum etiam extendit ad omnia alia bona per monasterium acquisita post Jacobi III obitum, datis in liunc fiuem litteris 22 Julii anno 1551.

Jacobo III0 Comité sine prole anno 1531 defuncto, Joannes praepositus Leodiensis ejus frater et liaeres, relicta praebenda, uxorem duxit Annam de Egmond, viduam Joseplii de Montmorency, quo etiam sine liberis anno 1540 mortuo, Philippus de Montmorency, Joseplii et Annae praefatonun filius et ex testamento Joannis Hornani, comitatus factus liaeres, in vitrici benefactoris gratam memoriam, relicto avito stemmate, nomen Comitis de Hornes assumpsit. Hic idem Philippus infelix ille comes est qui jussu ducis Albani Bruxellis una cum Egraondano die 5 Junii anno 1568 capite minutus est.

Licet ergo monasterium hoe initium suum debeat Praenobili Domino Arnoldo de Heerier, fundatoris tarnen nomen Comités Hornani saepius instrumentis publicis sibi vindicanint, nee

Sluiten