is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

immerito, utpote qui sacram liane virginum congregationem et continuis beneficiis ac privilegiis foverunt et bonis teraporalibus mirum in modum auxerunt-

Liquet etiam ex bis error P. de Jongb, asserentis monasterium boe in Frisia Occidentali fundatum; territorium enim de Altbena in quo fuit erectum, non in Frisia sed in Hollandia invenitur.

Caput II. De Statu regulari.

Subfuit hoe monasterium provinciae Teutoniae usque ad annum 1515 quo provinciae Germaniae Inferioris incorporatum fuit.

Anno 1507 bello Gelriensi totum territorium de Altena vicinaque loca atrociter affligente, quaedam hujus monasterii sorores, vexationum ac perturbationum quotidianarum pertaesae, una cum confessario fratre Hermanno Rodulphi de Amsterdamis, qui de speciali privilegio ad vitam huic loco praeerat, domicilium mutarunt ac se separantes a reliqua communitate de licentia Revmi P. Joannis Clerée, Magistri Generalis, necnon Capituli Generalis Paviae celebrati, acceptarunt bospitale in parochia Tamisiensi, in ditione Wasiae, quod ipsis donatum fuit a Nobili Domino Rolando Le Febure, Tamisiae, Liesveldt etc. toparcha; ad liane acceptationem etiam specialiter deputatis a capitulo Provinciali Teutoniae, Buscoducis anno 1507 celebrato, R.R. P.P. Laurentio Uffkirclien, provinciali electo. Joanne de Hamer, S. Th. D. Lovaniensi, et Joanne de Colle, priore Buscoduccnsi. In hoe neo-monasterio sorores perseverarunt usque 1518, quo. mortuo fundatore cum uxore sua, exorta lite inter sorores et P. Jacobum a Calcar, Provinciae Germaniae Inferioris Provincialem, qui praefatum P. Hermannum ad conventum suum revocabat, fnistra reclamantibus sororibus piivilegium de eligendo confessarium inamovibilem, concessum ac confirmatum a Raymundo s. Mariae Novellae presbytero cardinali ac per Germaniam de latere Legato. Tandem bic Provincialis, ad instantiam patrum conventus Antverpiensis, qui superioritatem in hoe monasterium praetendebant, circa mensem Novembris praefati anni, capitulo