is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fuerit, ut vix credibile foret sororum sustentationi aliquid defuturum, ita tarnen variis fortunae casibus obnoxium fuit, ut ad infimam aliquoties non tantum paupcrtatem sed et mendicandi necessitatem redactum fuerit.

Anno siquidem 1511, soluta obsidione Venlonensi, quam copiae Margarethae archiducissae Austriae, pro Maximiliano imperatore Belgium gubernantis, in cassum cinxerant, Carolus Gelriae dux collecto exercitu, die 13 Novembris oppidum Worcumiense hostiliter invadit ac, Jacobo III Hornensium comité capto, oppidum ac territorium de Altena caedibus, incendiis ac rapinis miserrime vexat, quo tempore incendiis ac spoliatione monasterii ab hoste causatis ad tantam inopiam redactae fuerunt sorores, ut per fratres Ordinis Praedicatorum ac per alios homines ostiatim per vicos et pagos subsidium fidelium pro restauratione monasterii emendicare coactae fuerint, acceptis in hunc finem litteris commendatitiis a R™ P. Jacobo de Ridder, Episcopo Ebronensi ac suffiaganeo Trajectensi, quas hic subjungimus.

„Jacobus Ridder de Calcar, Ordinis Praedicatorum, Sacrae Theologiae Professor Dei gracia Episcopus Ebronensis ac Rmi Domini Domini Piederici Marcbionis de Baden, eadem gracia Episcopi Trajectensis, in pontificalibus Vicarius Generalis, universis et singulis praesentes nostras litteras inspecturis et invisuris salutem et pium erga Christi pauperes affectum. Quanto frequentius fidelium mentes ad pietatis opera inducimus, tanto salubrius ipsorum animarum saluti consulimus; Cum igitur (sicut ex veridicorum relatu didicimus) conventus Sororum °de Poenitentia B. Dominici in Worichem magna laboret paupertate ex hostili incuisu, incendiis et spoliis, jamdudum per invasionem dicti oppidi ipsis sororibus illatis, nee videtur de facili via qua suis creditoribus satisfacere valeant, et vitae necessaria sibi acquirant nisi ex piis bonorum hominum eleemosynis eis largiter subveniatur et succurratur, Cupientes igitur salutem cunctorum procurare necnon pauperculis istis sororibus, intuitu Dei, succurrere, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus et cuilibet eorum qui praefati conventus ecclesiam sive oratorium causa