Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

des seven ende twijntichsten dages der maent Octobris, dats the weten in avonde der heiliger apostelen Symonis et Jude.

De tusschen haakjes geplaatste woorden staan in het handschrift boven de regels of op den kant geschreven.

"ol. 31v. 32 en 32V. zijn onbeschreven.

8 Junij 1386.

Fol. 33. In nomine Domini Amen. Nos Wilhelmus primo genitus Juliacensis, Dei gracia dux Gelrie et comes Zutphanie ac Katherina de Bavaria, eadem gracia ducissa et comitissa ducatus et comitatus predictorum, notum facimus pro nobis et heredibus et successoribus nostris universis tam presentibus et futuris, quod nos de maturo et pleno consilio nostrorum consiliariorum et amicorum quitavimus et quitamus per presentes primo et principaliter ac solutos et quitos esse volumus dilectos nostros Johannem et Abertinum de Montefia, fratres, Symonem de Montefia et Godefridum, eorum consanguineos, nepotes et consanguineos, socios et familiam eorundem, ab omnibus forefactis, bannis, penis, mulctis, delictis et excessibus, contra nos vel nostros heredes aut successores quoquomodo per ipsos aut aliquem eorum perpetratis, nullo excepto, a toto tempore preterito usque in presentem diem date presencium litterarum, renunciantes pro nobis, nostris heredibus ac successoribus, pure et simpliciter et de plano omni juri, actioni, requisicioni, impeticioni ac querele, quas et quod nos vel aliquis nostro nomine vel pro nobis adversus eos vel aliquem eorum habere poterimus, deinceps in futurum aliqua ex causa vel occasione, nulla excepta, super omnibus bonis et rebus predicti Johannis de Montefia mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris ubicumque locorum sitis vel compertis, ac quibuscumque nominibus censeantur, que idem Johannes in vita sua, in

Sluiten