Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

proteccione, defensione, treugis et securo conductu nostro per totum terminum supradictum, et hiis mediantibus dicti mercatores anno quolibet dictorum viginti annorum, semper in fine cuiuslibet anni in festa beati Johannis Baptiste, quinquaginta francos boni auri et ponderis aut eorum valorem dare nobis et solvere tenebuntur, dedimusque eis unum annum gracie integrum post exitum dictorum viginti annorum immediate sequentem ad manendum in opido nostro predicto pro pigneribus redimendis et debitis requirendis seu colligendis, aut pro ceteris suis negociis interim in hoe expediendis seu faciendis, pro quo anno dicti mercatores nobis nichil solvent aut solvere tenebuntur, nee ab ïpsis pro ïpso anno quicquam exigere poterimus quoquomodo. Promittimus insuper hiis mediantibus dictos mercatores et quemlibet eorum eorumque socios et familiam manutenere, protegere, defendere et libere tueri absque omni coaccione per totam terram nostram, et posse eundo redeundo et morando pro pensione pecunie supradicta nobis in fine cuius libet anni solvenda ut dictum est, nee ab eis vel ab aliquo eorum aliquod aliud infra viginti dictos annos exigemus seu exigi faciemus, ita quod infra viginti dictos annos dicti mercatores eorumque socii et familia nee talliam nee schotum, precariam nee assisiam aliquam de bonis, que emerint seu vendiderint, que ad proprietatis domibus eorum pertinent vel expedicionem, exaccionem nee aliqua onera dominii nostn, quecumque nomine appellata, portabunt, sustinebunt aut solvent, nisi manifestum fecerint forefactum. Quod si forte aliquis de dictis mercatoribus eorumque sociis et familia aliquid commiserit forefactum, ab alio ex ipsis, qui huius modi forefaeti fuerit innocens et immunis, nichil exigere aut levare debemus, sed tantummodo ab illo, qui perpetraverit huius, modi forefactum, dummodo innocens coram sculteto et scabims ibidem juri parere voluerit et juris ordini ibidem hactenus observato, promittimus eciam eis ipsis dare consilium et auxilium et

Sluiten