Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

omnia bona sua manutenenda et servanda, concedentes eisdem mercatoribus sociis et familie eorum, quod si aliquis eorum aliquid grave, quod absit, commiserit forefactum, exceptis tantummodo homicidio et treugis ruptis, non petemus aut recipiemus, nee recipere peterimus ab eisdem pro emenda de forefacto huiusmodi commisso, ultra vigintiquinque florenos et si minus fuerit forefactum minus recipiemus secundum judicium scabinorum loei illius, in quo forefactum huiusmodi fuerit commissum, et de forefacta Fol. 34. huiusmodi nichil petemus aut recipiemus per nos aut per alium ex parte nostra ab aliis, qui forefacti huiusmodi fuerint innocentes, nee de eorum bonis occasione forefacti huiusmodi nos ullatenus intermittemus, nee gravabimus in personis vel bonis, sed tantum de persona et bonis illius, qui dictum factum commiserit, culpam modo quo supra requiremus et emendam nee aliquam queremus causam seu occasionem, per quam alios gravere poterimus, qui de forefacto huiusmodo inculpabiles fuerint et innocentes, nee etiam propter guerram aliquam, qui inter mercatores predictos aut aliquos alios evenire poterit, debemus aut poterimus bona aut personas eorum arrestare, nee occupare aut quoquomodo extorquere. Si vero ipsi aut aliquis eorum nobis de aliquo querimoniam fecerint vel fecerit, promittimus pro nobis ac heredibus ac successoribus nostris et pro aliis, qui pro nobis fuerint, ipsis conquerentibus seu conquerenti aut eorum familie jus suum tenere, roborare et fideliter observare. Si vero dictis mercatoribus in eodem opido nostro Ruremundensi morari non placuerit usque ad exitum di'ctorum viginti annonum, potuerint ipsi ex tune infra dictum tempus sibi placuerit, libere et absolute recedere cum omnibus rebus et bonis suis, dummodo nobis de rata pensione illius anni, quo recedere voluerint, quanta competit pro tempore illius anni tune elapso satisfecerint competenter, et si tempore recessus eorundem aliquod de dicta pensione annua ab ipsis recepimus ultra quam competetur

Sluiten