Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pro rata temporis tune elapsi, id eidem reddere promisimus et debemus, nee etiam ipsos nee aliquem eorum aliqua occasione a dicto opido nostro Ruremundensi aut a terra nostra expellemus aut expellere poterimus seu debemus quoquomodo contra ipsorum mercatorum voluntatem, antequam dictorum viginti annorum spacium plenius terminetur. Si eciam dictis mercatoribus quocumque casu in dicto opido infra dictos viginti annos morari aut negociari, ut predictum est, non placuerit, nichilominus omnia et singula premissa eisdem mercatoribus observare promisimus et promittimus, dummodo nobis de annua pensione predicta satisfecerint annuatim ut est predictum, et in eorum recessu, quando eis placuerit recedere sive infra dictos viginti annos sive post exitum eorundem, extunc ipsi cum sociis suis familia bonis et rebus omnibus et singulis sub nostris proteccione, defensione, treugis et securo conductu recedent et libero recedere debent, ita quod si eos aut aliquem eorum capi, arrestari, molestari aut detrimentum pati contigerit in personis seu rebus, nos pro ipsis fideliter et bona fide faciemus cum affectu, quicquid pro nostris hominibus, opidanis et aliis sub nostris conductu treugis et defensione existentibus facere tenemur ita quod omne dampnum seu impedimentum, quod ipsis illatum fuerit nobis inferri reputabimus stantibus treugis huiusmodi et conr ductu premissis, insuper est adiectum, quod ipsos ad mutuandum nobis pecuniam aut aliis quibuscumque nullatenuscompellemus |Fol. 34V. per nos aut per n ... ros potensciam aut per aliquos alios ex parte nostra aliquatenus compelli faciemus, preterea si contigerit predictos mercatores aut aliquem de ipsis vel eorum sociis vel familia excommunicari auctoritate alicuius judicis, quocumque nomine censeatur, propter excommunicacionem huiusmodi ipsos eorumque socios et familiam vel aliquem eorum non permittemus ab aliquibus ad nostram potenciam pertinentibus molestari, nee etiam aliqua convenire occasione, volumus insuper, quod dicti mercatores, eorum socii et familia

Sluiten