Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

de omnibus excessibus suis per eos committendis et de omnibus aliis, qui eis obicientur, stent et stare teneantur coram nobis aut coram judice et scabinis Ruremundensibus, ubicumque id elegerint, et coram nullo alio judice faciendo unicuique de ipsis conquerenti suo linguadio super universis litibus et inpeticionibus ipsis aut alteri eorum movendis justicie complementum, et quod ipsi eorum socii et familia omni jure et libertate, quo et qua nostri heredes gaudent, plenarie perfruantur, preterea concessimus eisdem, quod si aliqua pignora ipsis obligata tenuerint per annum et diem vel per aliquid tempus minus, et ex arbitrio eadem pignora obligancium de quo arbitrio standum est et erit simplici dictorum mercatorum aut alterius eorum aut unius sociorum velfamulorum eorundem, vendere voluerint, illa extunc vendere poterunt pro suo libito voluntatis nulla ostensione vel demonstracione coram sculteto et scabinis inde facienda, promittimus insuper dictis mercatoribus quod occasione alicuius delicti aliquorum vel alicuius de ipsorum patria vel provincia ipsos aut eorum aliquem molestiari non permittemus quovismodo, nee aliqua occasione infra districtum et dominium nostrum ad duellum ab aliquibus evocari, preterea si qua muiier per fraudem vel ob spem acquirendi bona sibi ab ipsis mercatoribus vim latam esse dixerit, tali infami et mulieri nulla debet fides adhiberi, nee eciam ipsi aliqui eorum ob hoe in causam trahi poterint aliqualiter vel debebunt. Ceterum dictos mercatores tam loquendi vel ad nos veniendi extra opidum nostrum predictum evocare non debemus, nee ad nos venire tenebuntur nisi propria voluerint facere voluntate. Damus etiam eisdem mercatoribus eorum sociis et familie, pro gracia et libertate singulari, quod ipsi per ignoranciam nostri linguadii nullum dampnum seu gravamen incurrent, et quod ipsis habere faciemus, quicquid per testimonium scabinorum aut litterarum eorundem seu aliorum fidedignorum convincere poterint et obtinere, et specialiter de opidamus dicti opidi testimonio scabinorum

Sluiten