is toegevoegd aan uw favorieten.

Acten betreffende Gelre en Zutphen 1376-1392

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

I

seu litterarum eorundem mediante, quandocumque seu quocienscumque scultetus seu officiatus et scabini dicti nostri opidi a dictis mercatoribus vel sociis seu a familia eorum fuerint requisiti, et eosdem scabinos convencionibus, obligacionibus et recognicionibus dictorum mercatorum seu sociorum eorundem, totiens quotiens opus fuerit, intervenire faciemus ac iudicare et sentenciare super eisdem, prout in talibus fieri est consuetum. Promittimus insuper dictis mercatoribus et eorum sociis dare et fol. 35. assignare unum famulum aut servum de nostra familia pro debitis suis monendis et extorquendis, quotienscumque opus fuerit, a quibuscumque personis extra dictum opidum circummanentibus et eisdem obligatis, et quod eorum debitores per dictum famulum nostrum extra dictum opidum arrestari, capi et detineri faciemus ac vinculis ferreis mancipari in ipsorum debitorum propriisprocuracionibus et expensis, jacendo ibidem, donec dictis mercatoribus, eorum sociis et familie de ipsorum debitis et debitorum convencionibus fuerit plenarie satisfactum. Et si aliquis vel aliqui suorum debitorum in tantum ditatus seu ditati non extiterit seu extiterint, quod personaliter propriis bonis et expensas in dicta captivitate facere non posset seu non possent, volumus quod tune famulus noster predictus aut servus dictos captivatos seu captivatum in ipsorum mercatorum seu sociorum eorundem racionabilibus expensis vinculis ferreis teneat mancipatos seu mancipatum, secundum formam et consuetudinem nostre captivitatis et prout in talibus fieri est consuetum. Mandamus insuper et committimus seriose universis et singulis nostris officiatis, scultetis, judicibus et scabinis, quatenus dictis mercatoribus, eorumque sociis et familie sua debita, que legitime dicta fuerint in dominiis nostris, excutiant, excuti et expandari faciant a suis debitoribus quibuscumque, quandocumque seu quocienscumque super hiis per eos vel aliquem eorum requisiti fuerint, nullo alio mandato super hoe a nobis exspectando. Volumus etiam, quod scultetus seu officiatus noster in Rure-

sa*" 1