is toegevoegd aan uw favorieten.

Acten betreffende Gelre en Zutphen 1376-1392

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

munde conductum seu facultatem veniendi in opidum predictum debitoribus dictorum mercatorum aut sociorum eius tribuat vel concedat absque dictorum mercatorum sociorum vel familie voluntate pariter et consensu. Preterea si dicti mercatores aliquibus quicumque fuerint pecuniam mutaverint, debitum huiusmodi pecunie nobis non dicemus attinere nee pro tali debito remittendo aut diminuendo presentes ullatenus effundemus seu fieri faciemus. Volumus insuper, quod bona ipsis invadiata qualiacumque fuerint, quamdiu sint in ipsorum custodia, nequaquam arrestari poterunt aut debebunt nee eciam inbanniri. Preterea concessimus eisdem mercatoribus et eorum sociis, quod si ipsi vel eorum aliquis infra terminum predictorum viginti annorum aliquem socium ad se coram scabinis dicti nostri opidi aut coram tabellione receperint seu quoquomodo aliquis seu aliqui eorum seu sociorum eorundem, partem domus dicti opidi sibi competentem seu competituram vendere seu alienare voluerit seu voluerint, illum vel illos simili modo recipiemus sub nostra proteccione et conductu in omni modo et forma superius et inferius enarratis, quibus mercatores nostros recepimus supradictos et quod recipiant et libere recipere possint convenciones, assecuraciones et obligaciones quascumque coram scabinis dicti opidi aut alibi per totum dominium nostrum, ubi nulli mercatores simile hiis exercentes morantur, et in aliis locis civitatibus, locis opidis seu villis nostris, in quibus tales mercatores morantur seu morari contigerit, dummodo ipsorum mercatorum ibidem tol- 35v- commorancium consensu processerit et voluntate. Et si dictos mercatores aut eorum socios testatos vel intestatos, seu aliquem eorum aut sociorum suorum mori contingat seu deccdere, inde de manu mortua nichil requiremus, nee bona ipsorum defunctorum aut ipsius defuncti nobis ullatenus appropriabimus vel attrahemus, sed volumus, quod bona ipsius defuncti aut defunctorum ad veros liberos eorum seu heredes legitimos vel proximos libere devolvantur secundum