is toegevoegd aan uw favorieten.

Acten betreffende Gelre en Zutphen 1376-1392

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

per presentes specialiter dictum Johannem de Montefia, opidanum Ruremendensem, suosque servitores et famulos, quibus privilegiis francisiis juribus libertatibus predictis ipsos et quemlibet eorum gaudere volumus et uti pacifice et quiete. Pro quibus omnibus et singulis convencionibus et suprascriptis ut supra legitur in integrum attendendis et firmiter observandis et adimplendis, constituimus eisdem mercatoribus et eorum sociis principales debitores et fideiussores nobiles et strenuos viros, dominos Theodericum de Bronchorst, dominum de Batenborch, Reynaldum dominum de Oey, Henricum dominum de Gemen, Segerum de Fol. 36. Groesbeke, dominum de Hoemen, Wolterum de Ysendaren, Wilhelmum de Drueten, Walravium de Wye, Arnoldum de Lawick, Sanderum de Vossem, Johannem de Hoenseler dictum de Velde, Godefridum de Vlodorp, advocatum Rure• mundensem, Theodericum de Osse, milites, Giselbertum filium seniorem domini de Bronchorst, Wolterum dominum de Voerst et de Keppele, Henricum dominum de Wisch, Walravium de Benthem, Henricum de Hacforst, Everardum de Steenre dictum uyt den Weerde, Everardum de Wilpe, Wilhelmum de Steenbergen, Gerardum de Steenbergen eius fratrem, Godefridum de Hoemen, Johannem Mompelier de Overhage, Rodolphum de Lawick seniorem, Robertum de Dorenweert, Peregrinum de Putten, Johannem de Bilant filium quondam domini Theoderici, Theodericum de Synderen et Henricum de Essen ac opida nostra Ruremundis et Arnemensis, qui se una nobiscum manu coniunctu et quilibet eorum insolidum ac indivisim bona fide promiserunt, si in premissis aut in aliquo premissorum dictis mercatoribus et sociis defectus fuerit, quod extunc ad monicionem eorundem mercatorum vel sociorum seu conservatorum presencium iitterarum aut transsumpti aut copie earundem litterarum, sigillo autentico aut signo noti tabellionis signato aut signate, intrabimus et intrabunt civitatem Coloniensem aut Aquensem,