Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

omnes questiones, guerras et controversias, que sunt inter dominam Johannam ducissam Brabancie et nos, ponerimus ex toto in manibus dicti domini regis taliter, quod idem dominus rex committet factum huiusmodi questionum, guerrarum et controversiarum, reverendo in Christo patri domino archiepiscopo Coloniensis, necnon magnificis et nobilibus dominis duci Lothringie, domino de Coriaco et Guidoni de la Tromollie, et quod si unus dictorum de Coriaco et de la Tromollie huiusmodi commissioni interesse non posset, quod dicti archiepiscopus et dux Lothringie cum altero predictorum dominorum, ac si omnes quatuor interessent, peticionibus nostris et responsionibus dicte ducisse visis et auditis debeant secundum jus et justiciam sentenciare et pronunciare, unde nos Wilhelmus dux mittemus in scriptis sub sigillo nostro dicto domino archiepiscopo, infra instans festum Circumcisionis Domini, omnes nostras peticiones et questiones, quas dicte ducisse Brabancie petiverimus et idem dominus archiepiscopus mittet huiusmodi peticiones et questiones ducisse supradicte et ipsa ducissa mittet responsiones suas, per suas patentes litteras suo sigillo sigillatas, una cum peticionibus et questionibus nostris supradictis, per dictum archiepiscopum ut dictum est sibi missis, eidem archiepiscopo, infra instans festum Purificacionis beate Marie. Et secundum peticiones et questiones nostras ac responsiones dicte ducisse, predicti archiepiscopus, dux Lothringie, dominus de Coriaco et Guido de la Trimollie, vel alter ipsorum dominorum de Coriaco vel de la Trimollie, cum dictis archiepiscopo et duce Lothringie, de et super dicto negocio pronunciabunt jus et justiciam, infra instans festum beati Johannis Baptiste, secundum jura et consuetudines patrie, ubi talia bona sita sunt. Item in manu predicti domini regis taliter ponemus opidum de Gravia, quod Wenemarus dominus de Cuyck vel eius filius recipiet dictum opidum in feodum a dicta ducissa, et dicta ducissa infeodabit dictum Wenemarum vel eius filium de opido

b

Sluiten