Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

supradicto, prout illud usque huc devenit ab antiquo. Et dicta ducissa faciet dicto domino de Cuyk et eius filio absque mora super ipsorum peticionibus, quod justum fuerit et rationis. Item in manibus dicti domini regis ponemus taliter Arnoldum de Hoemen, militem, quod si inventum fuerit per litteras aut noticiam, quod idem Arnoldus non fuerit captus occasione inimiciciarum ducisse supradicte, vel quod nos per litteras docere possimus, quod ipse Arnoldus super universis peticionibus et accionibus, quas contra dictam ducissam habuit seu habet, renunciaverit, ipse Arnoldus noster captivus remanebit. Si vero inveniatur, quod ex parte inimiciciarum dicte ducisse predictus Arnoldus captus extiterit, quodque nos sicut prescriptum est docere non poterimus illo, tune dictus dominus rex dictum Arnoldum sua captivitate poterit liberare sine dolo et fraude, preterea est ordinatum, quod quilibet complicium et adiutorum utriusque partis, scilicet dicte ducisse et nostre, erunt reconciliati et restituti ad sua feoda, sicut ante inicium predicti guerre illa habebant. Que omnia et singula superius contenta nos Willelmus dux Gelrie supradictus promisimus et promittimus per presentes bonafide tenere et firmiter adimplere, dolo et fraude exclusis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum in campis prope Corishem XII die mensis Octobris anno Domini MCCCLXXX octavo.

Nos Wilhelmus, primogenitus Juliacensis, dux Gelrie et comes Zutphanie, notum facimus universis presencia visuris et audituris, quod nos pro nobis et subditis et complicibus et adiutoribus nostris et nobis adherentibus in hac parte universis iuxta tractatus inter serenissimum principem dominum Karolum Francorum regem ex una parte et nos ex alia iuxta continenciam litterarum desuper confectarum factos, dedimus per presentes damus domino Philippo domino Borgondie ac subditis et complicibus seu adiutoribus et

Sluiten