Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

B IJ L A G E N.

I (bl. 26—28.)

Rcv. in Christo Patri Thomae Dekens Antv.

Amplissime Domiue.

Rogavit me noster Verschoor vellem inquirere circa tria puncta sequentia, quid subesset: lo. An D. van levlingen et D. Laurentius simul habitassent unquam, eodem stabili usi domicilio '

2°. An eodem templo communi fuerint unquam usi, sic ut eorum poenitentes in eandem communitatem coaluerint? 3° Si quid horum incidisset, a quo tempore inchoatum, quamdiu continuatum et quando desierit?

Ad lm Respondeo, domicilio semper separatosfuisse. VenitDs. v. Teylingen Amstelodamum A° D. 20° super sex millesimum primisque annis vagatus, fere in dies mutans domicilium, metu persecutionis — dein per intervalla usus domo Francisci de Leeuw (platea vulgo Kaiverstraet), post aedibus D. Theodori Schepel, exinde (apud Joan. Versteeghen, op den Dam) migravit in sedes Alberti Jansens, vico vulgo de Teertuynen; saepe enim ob pericula migrandum fuit, et pauci Catholici, metu mulctae, unum Sacerdotem tecto recipiebant: tantum aberat ut ne duo habitarent. Successere deinde tempora utcumque pacatiora, uride statim D. Teylingen in domum retro templum vetus Divi Nicolai transiit, in qua invenit illum Dominatio Vestra nosque et vivum vidimus et amici mortuum extulerunt.

D. Laurentius Amstelodamum venit circa annum '29, aliorum nempe suae communitatis amicorum domibus usus, — Domini Occo, parentis hujus adhuc superstitis, ut ipse et tota familia testatur, D'. Ban, Domicellae Geertrudae Seghers aliorumque: liuec apud omnes amicos testatissima sunt.

Ad 2m Respondeo: congregationes et cummunitates semper ambo foverunt et curarunt diversas, Ita testantur D. Occo, D. v. Hem. D. Croock, D. Heymerick, D. Fonteyn, aliique. quibuscum egi, parati omnes id testari : hisce addi possunt Nicolaa Potri

Sluiten