is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

non potuerunt nisi hujus concilii auctoritate, bellum exempli gratia indici non potuit, nisi comprobante nobilitate 1), pactiones ab ea firmandae erant2), crimen perduellionis ab ea judicabatur:i), post Alexandri mortem consuluit de suecessione regni 4).

Postremo loco in rebus maximi momenti contio plebis nonnumquam convocata est, ut confirmaret decreta nobilitatis5), eam consuli in rebus capitalibus jam supra dictura est.

Ex praecedentibus apparet regem in Macedonia potentissimum quidem fuisse, voluntatem ejus maxime valuisse, ipsum regimen e rege pependisse, tarnen fuit regnum legitimum, obstriotum certis rationibus et conditionibus, fuit regnum militare in quo ratio quae inter regem et subjectos intercedebat legibus fixa erat.

Philippum multas urbes cepisse regnoque suo adjunxisse jam supra traditum est. Inde ab origine urbes in ipsa Macedonia admodum rarae, et nullius momenti fuerunt, latifundia enim, praedia magna quae nobiles possessione tenebant (supra p. 47) sine dubio impedimento fuerunt quominus urbes crescerent et florescerent. Sed ipse Philippus quantum potuit id agebat ut vires regni firmaret colligendo rusticos et pastores in urbes, quas ipse aut condidit aut confirmavit et auxit. Sic Heraclea Lyncestis Philippo adscribenda est (p. 7) eodem modo quo altera Heraclea nempe Sintica; rex Pelium quoque firmavit. Pella jam antiquitus praecipua urbs Macedoniae 6) ubi Philippus educatus est, hujus auspiciis demum crescere coepit7). Secundum v.m cl."1 van Herwerden in medio relinquendum est

1) Justin. 33. 1. 4.

2) Arrian. 2. 25. 2.

3) Arr. 1. 25. 4.

4) Diod. 18. 2. 2.

5) Diod. 18. 4. 3.

6) Xenoph. Heil. 5. 2. 13.

") Strabo 330. 20