is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Perspicuum est post Alexandri mortem haec eadem jura principatus non minus valuisse, quam vivo eo; provinoia cujus praeses his legibus obnoxius esset, qui, si quando iis adversaretur, poenis affligeretur, et cogi posset ut eas agnosceret, haec sine dubio pars regni habenda est, quamvis potens et liber satrapes aliis in rebus fuerit; sed provincia in qua jura illa non amplius exerceri potuerunt, tamquam ab imperio dissoluta habenda est.

Statim postquam nulla amplius provincia fuit in qua valerent, neque amplius nomine regum Mac-edonicorum a ministris legitimis, penes quos fuit regia potestas, sustineri potuerunt, id quod imperii Macedonici in Asia reliquum erat exstinctum est, ipsum imperium interiit.

§ 3. De Magistratibus. De Satrapis. De coloniis Graecis in Asia. De praediis et possessionibus regis. De thesauris.

Primo loco nominandi sunt aliquot magistratus a rege instituti ad imperium administrandum.

Vivo Alexandro, rex ipse fuit centrum imperii. Quantum traditum est, sub regno ejus unus dumtaxat magistratus videtur fuisse, qui perinde ac rex ad universum imperium pertinuit, Hic autem magistratus fuit chiliarchus. Nobilibus stipendiariis Macedonibus, equitibus sive hetaeris (cf. supra pag. 49) antiquitus praefuit summus dux, sive hipparchus. Alexander anno 330 exemplo regum Persartim ductus instituit ut hipparchus chiliarchi titulo, gradu regi proximo in regno esset, Hephaestionemque eo honore affecit1). Chiliarchus praefectus equitum Macedonicorum mansit, qua in

1) Nepos Conon. 3. 2. „Chiliarchus, qui secundum gradum imperii „tenebat (scil. apud Persas)" Diod. 18. 48. 5. vi Si rov %iAtxpxou tx\h

Koet Trpoxyttiyy ro (jlsv -rrpóoTov vtfö rüv IXepritcuv (ixvthém sis 'óvopix xxt $ó%xv IMtx Sè txCtx ttxAiv iJt' 'Ate%xv$pov ficyx^tti 'érèiflvtrixc, xut Tt/tïs, Hts xxi Tm 'xMuv rüv nsp<rixüv vofi/piuv èyéviro.

6