is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

re cum hipparcho congruit'), sed eodem tempore ut videtur, mimmns dux fuit exercitus universi iiiiperii, quod officium effecit ut omnes satrapas et praetores potestate et dignitate anteiret, primus f'uerit omnium magistratuum sub rege. Etiam antea fuit summus hipparchus hetaerorum, Parmcnionis filius Philotas usque ad mortem anno 330 hoe munere functus est2).

Neque illud officium parvi momenti fuit: summum munus militare in castris, secundum ipsum ducem3).

Distinguendum rursus est ab hipparchis singularum liipparchiarum, quibus Perdiccas aliique interfuerunt 4).

Sed minime confundendum est cum chiliarchatu. Si hipparchus chiliarchi titulum accepit, tum summa potestate praeditus erat. Post Hephaestionis mortem chiliarchi titulus et dignitas non amplius ab Alexandro in quemquam collata est 5).

Quod ad administrationem rerum civilium imperii attinet, haud perinde ac in rebus militaribus magistratus praesto fuit cui, cum regi proximo gradu dignitatis esset, universa res commissa esset, attamen jam sub Alexandri regno nobis unum exemplum praesto est, et id post ejus mortem paullo crebrius factum est, supra praetores aliquot provinciarum alium magistratum positum esse, majore potestate praeditum, cujus auspiciis praetores illi res suas administrarent, eodem titulo praetorio quidem, sed cum additamento rxjTOxpxTxp". Cujus rei exemplum in Europa nobis obvium est. Thracia enim a suo praetore regebatur; Alexander Lyncesta(>) et post eum Memnon nobis noti sunt, qui anno 330

1) Arrian 7. 14 10. xiMapx'" TS» TV 'AA»|stvSpof.

2) Arrian. 1. 24. 3. rm éraipav iir*stp%ia.v.

3) Diod. 18. 3. 4. Tijv hmxpxim Tm STCtipm ovcx-j êmQizveirTXTyv. De eadem re, nempe de creatione Seleuci Justin. 13. 4. 17. dicit: rsummus castrorum tribunatus," spectans ad hipparchatum, non ad chiliarchatum.

4) Arrian. 5. 12. 2; 5. 22. 6; 6. 6. 4 et 6.

5) Arrian. 7. 14. 10.

6) Arrian. 1 25. 3. Droysen 1. 1. 118 ann. 1.