is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tiones quae aetatem tulerunt quod contra legem satrapae militibus provinciao suae praefuerunt, non nisi specie praesto sunt, legemque confirmant; nam ubicumque hoe accidit, idem vir duobus titulis ornabatur, praetoria dignitas ei una cum satrapia commissa erat4).

Alexander in regionibus recens captis non ubique administrationem rerum civilium statim Macedonibus dare ausus est; in nonnullis provinciis Persas satrapas constituit, vel etiam in aliis summam rem regulo indigenae commisit; si tali viro ob unam alteramve causam successor designandus erat, tune vulgo Persa aliquis huic muneri destinabatur; sin autem tertio novus satrapes creandus erat, tune Macedo eligebatur, numquam Persa successit Macedoni.

Morte Alexandri duo tantum reguli indigenae superfuerunt, qui satraparum vice fungebantur, nempe Taxiles et Porus; tres Persae (Oxyartes in Paropamisade, Phrataphernes in Parthia et Hyrcania, Atropates in Media2). Sed strategi et episcopi qui in singulis provinciis exercitui praeerant, semper Macedones fuerunt.

Res ad aerarium publicum pertinentes non semper eodem modo constitutae erant; fuerunt provinciae quibus suus quaestor praesto erat êir) tüv Qópuv Tfj <rj}J.oyy, aliis in regionibus duae provinciae ab uno quaestore administrabantur3), interdum plures quaestores munere suo fungebantur in una eademque provincia. Hi magistratus nominantur vó//,xp%oi inrxpxoi4) sive iirfoxoiroi. Tributa exigebant, administrabant et rationem eorum dabant. Exemplum autem de modo quo hyparchus munere suo fungeretur in iis invenitur, quae nobis tradita sunt de Cleomene Naucratio, Aegypti hyparcho. Qui autem eodem tempore duobus muneribus fungebatur; administratio civilis tertiae partis

!) Quod dicitur v. c. de Balacro, Pisidiae praetore: «vohhiyuévoi; rrpzTvryot 'dij.ee tuil (rxTfscTys. Diod. 18. 22. 1.

2) Gutschmid 1.1. p. 7.

3) cf. Arrian. 3. 6. 4.

4) Arrian. 6. 27. 4.