is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

anno 329, usque ad fugam ejus anni 325 1). Injuria Droysen 1. 1.371 ex Arriano 3. 19.7 deduxit, Harpalo thesaurum Ecbatanorum commissum esse. Arrianus hoe loco nihil aliud dicit, nisi quod Harpalo anno 330 mandatum est, ut Ecbatanis pecunias acciperet, quas Parmenio e Perside illue transportaturus esset. Quod non pugnat cum locis qui comprobant Harpalum custodem Babylone fuisse (ann. 1.); nam Harpalus anno 330 adhuc praepositus erat universae rei pecuniariae Alexandri, «V< tm XP*/**™", perinde ac fuerat ante fugam suam anni 3312), sed certum domicilium ei nondum indicatum erat; post annum 330 demum Babylone habitabat. Thesaurus autem Ecbatanorum ab Alexandro aestate anni 330 non illi, sed Parmenioni commissus est.

Susis Alexander Xenophilum arci praefecit, qui etiam multo post regis mortem illic commemoratur3), Callicrati autem thesaurum custodiendum dedit4), in quem multa ex thesauris Persicis transportanda curavit °). Hoe aerarium autem tot divitiis praeditum erat, ut cum primuin Antipater anno 320 Antigonem et argyraspides jussisset magnam summam pecuniae inde tollere 6), tum Eumenes, anno 317 Polysperchontis jussu, item magnam vim pecuniae inde accepisset"), nihilominus Antigonus, cum anno 316 reliquos thesauros inde abduceret, illic invenerit pecunias et res pretiosas, quae valebant quindecim milia talentorum 8). Ad thesaurum Ecbatanorum ab Alexandro 180 milia talentorum

"1) Diod. 17. 108. 4. Secundura Plut. Alex. 35 Harpalas etiam fuit tï?{ (scil. tvis BxpvAmixt) cf. Theopompus fï. 277 et "278

cf. Schaefer 3. 305 ann. 4.

-) Arrian 3. 6. 6 et 7.

3) Diod. 19. 17. 3: 19. 18. 1: 19. 48. 6.

4) Curtius 5. 2. 16.

5) Diod. 17. 71. '2.

B) Arrian. exc. § 38 cf. Diod. 18. 52. 7.

") Diod. 19. 15. 5.

8) Diod. 19. 48. 7 sqq.