is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sub regno Alexandri non tantum bella fuerunt, quibus ipse prospiciebat, et res ad victum cultumque regis necessariae, quae persolvendae erant; provinciae scilicet non minus magnas summas flagitabant. Ante omnia alia victui cultuique ipsorum satraparum providendum erat. Huic rei verosimiliter ubique eodem modo ita prospectum erat, ut satrapis pars quaedam redituum provinciae, sive vectigalia certarum urbium, sive fruges certorum pascuorum vel publicorum, nonnumquam utrumque addictum esset, quae rex iis concesserat, quaeque iis duin satraparum munere fungerentur, pro suo patrimonio, saltem pro suo fisco habere licuit. Tales delationes lupex) fixiriléuc vocantur. Sub regibus Persarum e. g. Tissapherni pars urbium Ioniae, id est,

earum reditus concessa erat').

Accipimus Eumenem utpote satrapen Cappadociae inde ab anno 322 usque ad 320 in provincia sua certa bona possedisse; eum Antipater et Craterus anno 322 contra eum proficiscuntur, praeter satrapiam ei insuper agros quos privatim possideret offerunt2); postea anno 319 dum Norae obsidebatur, Polysperchon epistolam ad eum misit, qua ei obtulit praeter satrapiam, etiam possessionem eorum bonorum quae antea obtinuisset, tx? ïxpexs xvxrxc srxs xpcrspov eJXs xxtx tviv '\aixv3). Ipse Eumenes in congressione quam cum Antigono habuit dum Norae includebatur, exeunte anno 320, ab eo postulavit, ut satrapia sibi redderetur, xx) Tïc Iccptxc iroliiorbm*)] paullo post ipse Antigonus per Hieronymum Cardianum pacem et amicitiam ei obtulit y.x) >.x,3iïv ïapex? 7TC?./.x7r>.x7kv: uv irpórspm fa èrxwut y.xi trxTpxTTilxv peiXovx 5). Hoe modo omnibus satrapis certi reditus addicti fuerint Sed etiam plura erant.

Administrationi civili provinciae, tametsi ïllis temponbus

1) Xenoph. Anab. 1. 1. 6.

2) Plut. Eum. 5.

3) Diod. 18. 57. 3.

4) Plut. Eum. 10.

5) Diod. 18. 50. 4