is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tur. Harpalus sumptus suos privatos e rcditibus Babyloniae persolvebat, quod profecto ei lege concessum erat, si modo modici erantJ). Hoe modo non tantum regibus permissum fuit ut thesaurorum pecunias dispensarent, magistratibus quoque provinciarum usque ad incertam summam pecuniam erogare licuerit necesse est dummodo expensa sua rationibus et testimoniis eomprobare possent. Haec expensa annua profecto devorabant satis magnam partem redituum cuj usque thesauri; sed quocumque modo res se liabuit, semper rex curabat ut auspiciis suis rationes ad thesauros pertinentes

examinarentur.

Rex non minus aliis in rebus id cavere studuit ne jura et privilegia magistratuum, magna cum cura ab eo constituta et circumscripta, a quoquam migrarentur, imprimis id curavit ut satrapae severe custodirentur; severum in modum prohibuit quominus sese gererent tamquam domini regionum quibus praepositi essent; quamquam crebra exempla nobis praesto sunt de satrapis a rege dignitate sua dejectis, tamen supervacaneum est illa memorare.

Cura regis autem ad omne genus rerum pertinuit, quod apparere potest ex hoe exemplo. Peucestas Satrapes Persidis id studuit ut favorem subjectorum sibi conciliaret, se adaptando ad eorum mores, sive conando eorum lingua uti, sive in publicum prodeundo Persico more vestitus; quod postremum autem ei facere non licuit, nisi permissu regis, et unicus quidem fuit Macedo, cui tale quid a rege concessum sit 2).

Imprimis decreta Alexandri post reditum ex India anno 324 facta, demonstrant eum tam in animo habuisse, ut imperium suum supremum sustineret, quam eum tuisse, qui revera auctoritatem suam sustentaret. Hac quoque oecasione aperte satrapis interdictum est, ne mercennarios milites conducerent, iisque praeceptum est, ut dimitterent illos milites,

1) Diod. 17. 108. 4.

2) Diod. 19. 14. 5; 19. 23. 1.

6