is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

res gestae Olympiadis modo traduntur tamquam consequentiae regni cupiditatis ejus et iracundiae ; suo judicio vero iuste regnum et tutelam sibi vindicabat, tametsi id a paueis agnitum est. Jure hereditario Macedonieo praescriptum erat, et eadem regula temporibus diadochorum quos dicunt, etiam aliis in regionibus a Macedonibus occupatis, verbi causa in Aegypto omnino non spernebatur, ut, si morte regis heres legitimus quidem, sed nondum adulta aetate, adesset, tutela legitima esset personis superstitibus ejusdem stirpis, sed provectiore aetate ; sive viris, sive mulieribus ; sive frater fuit, sive patruus defuncti regis, sive ipsius vidua vel etiam decessoris ejus, idque secundum eam regulam qua major natu tutelae propior esset.

Jus naturale regni Alexandri administrandi post mortem ejus Roxanes infanti soli fuit, tamquam filio agnato regis, nato e matriuionio justo. Nobilitas quoque Macedonica Babylone initio perinde judicavit, postea autem coacta fuit peditibus morem gerere, etiam agnoscere Philippum Arrhidaeum ; sed jus naturale ad nullum nisi ad infantem recens natum pertinuit. Sed cuinam tutela legitime eommittenda erat ? Non ipsi Roxanae ; haec eninx peregrina fuit, matrimonio justo legitime quidem, sed non ex jure Macedonieo cum Alexandro conjuncta fuerat, hanc ob rem illa ipsa, utpote peregrina, numquam imperium sibi vindieare potuit, neque vindLcavit.

Profecto nulla alia tutrix natura indieata erat, nisi Olympias, huic enim jus fuit agendi infantis loco, utpote avia regni procuratrix. Tamen ne verbum quidem de hujus jure apud rerum scriptores anni 323 invenitur, sed eausa in hac re quaerenda est, quod neque Perdiccae, neque cujusquam ceterorum principum Babylone intererat, ut haec tutelam ageret, itaque nomen ejus silentio praeterierunt, nemo nisi Eumenes, et postea Polysperchon jus regiae matris agnovit.

Nee tamen ipsa regina jus suum vindieare desiit, eandem ob eausam non agnovit Philippi Arrhidaei jus, quod solum