is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

favore exercitus niteretur. Maxime enim leges violari ei visae sunt, si stirps junior regnaret, cum heres legitimus, cujus ipsa tutrix legitima esset, praesto esset; hanc ob rem Eurydicen, quae tamquam regina regnans inde ab anno 321 usque ad 818 Pellae vitam egit, tanto odio persecuta est, quippe quae sua vice res administraret; hanc ob rem omnium primum id egit, cum tandem summam potestatem adepta est, ut èt Philippum èt Eurydicen interficeret. Jam antea id curavit ut infans Alexander sibi traderetur; absque eo enim ipsa nulla erat, illo ipso et illius vita omne jus suum nitebatur. Roxanen de salute pueri sollicitam reddidit, quam ob rem brevi post Antipatri mortem int'ans, coniprobante Polysperchonte, a Roxane, quae sibimet ipsi nihil rogavit, in Epirum, ubi Olympias vitam egit, transportatus est1).

Secundo loco nominanda est Cleopatra, Alexandri soror. Secundum successionem legitimam etiam liuic jus quoddam tutelae et regni concedendum est, quod secundo loco, post Olympiadis, sed ante Philippi Arrhidaei habendum est. Multorum hominum judicio magni momenti erat, cum adhuc matrimonium inire posset, quo matrimonio marito suo jura nequaquam spernenda ad regnum capessendum datura esset. Primum Leonnatum maritum sibi elegit2), post hujus mortem autem Perdiccae morem gessit, eique nupsit, sed hic quoque mortuus est 3). Inde ab hoe tempore Sardibus sedes habuit, nomine tantum libera erat, sed mox in Antigoni custodiam pervenit, cum hic Asiam Minorem occupavit. Etiam diu post matrimonium Cleopatrae a ducibus Alexandri tamquam praemium victoriae habebatur, et quodammodo instrumentum quo summa imperii possessio pararetur. Sed omnes qui ad matrimonium illud aspiraverunt, Cassander, Lysimachus, ipse Antigonus ab ea repudiati

1) Plut. Eum. 13. cf. Diod. 19. 23. 2.

2) Plut. Eum. 3

:>) Diod. 18. 23. 3.