is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

est1), cum Cratero cura regiorum bonorum commissa sit 2).

Jam supra (pag. 8(> ann. 2.) dictum est summum imperium commissum esse decreto nobilitatis Macedonicae contirmato a contione plebis; quod non tantum f'actum est anno 323 Babylone, sed etiam anno 321 Triparadisi3). Et eodem modo sine dubio Antipater brevi ante mortem anno 319 non ipse solum quocumque modo decretum de hac re tulit, sed etiam hetaeri et plebs, quae Pellae aderat, nominationem Polysperchontis confirmaverunt. Summa potestas ergo penes plebem et nobilitatem erat.

Quatenus certa edicta procuratoris regii a nobilitate et plebe firmanda fuerint, non dilucide patet. Multa exempla praesto sunt quae ostendunt procuratores imperii satrapas ad se in jus voeavisse. üno loco saltem accipimus reum non solum coram rege et procuratore regio, sed in contione universorum Macedonum rem suam egisse; non alio modo Ptolemaeus Lagi egit, cum Perdiccas ei vadimonium constituisset; etiam hic sese coram exercitu defendit, sed causa cecidit4). Satrapae creati sive munere dejecti, innumeri commemorati sunt, nee tamen quicquam amplius nisi hoe ipsum factum traditum est J). Fieri tamen potuit ut prima quaque occasione, qua satrapes munere dejectus sit, nobiles et milites qui aderant sententiam rogati sint

Cura universi imperii, regia potestas ut ex praecedentibus apparuit, morte Alexandri a rege in diversos viros variis muneribus fungentes transiit. Sed neque minus administratio singularum provinciarum jam statim post mortem Alexandri laxiore vinculo cum summo imperio conjuncta fuit, res maximi momenti quod attinet ad disso-

"!) Diod. 18. 3. 4. Justin. 13. 4. 17.

2) cf. p. 87. ann. 4.

3) Diod. 18. 39. 3. oi Mxxeêóves gi'Aovro 'Avr/Varfov xiiTOxpccTOfz.

4) Arrian. § 28.

cf. quod Eumenis milites Macedonici a°. 319 in Cilicia Antigonura hostein regura pronunciaverunt. Diod. 18. 63. 4.