is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lutionem imperii, quae inox secutura orat, immo ex hac ipsa re originem cepit.

Jam supra pag. 66 Antipater nobis obvius fuit, tamquam 7TpxTy,ybc xvroxpxrup universae parti imperii in Europa sitae praepositus, nunc etiam in Asia hi magistratus magis vulgati sunt. Exemplum hujus officii praesto est in Peithone, qui inde ab anno 328 praeter ipsius provinciam Mediam, insuper universa praetura totius Asiae Superioris praeditus erat1). Quae continebat ut, ubi bella in Asia gerenda erant, satrapae, jussu summae imperii administrationis, copias militares suas ad Peithonem ducerent, imperatisque ejus oboedirent. Profecto liane ob rem Peitlio praetuit expeditioni, quae anno 323 contra colonos seditiosos in Bactria et Sogdiana, qui in patriam redire in animo liabuerunt, facta est; tametsi ipse titulus nondum a Uiodoro appellatur, ipsa facta demonstrant Peithonem jam tum summum Asiae praefectum fuisse 2), quamquam videtur Peithoni non attribuendus esse titulus ^XJTOxpxTup , neque ei fuisse jus pacis bellique, neque cura pecuniae publicae, jus habendi delectus, evocandi satrapas, etc. alioqui haec omnia liuic titulo conjuncta fuerunt. Postquam anno 318 Peithon consiliis suis nimis ambitiosis apud reliquos satrapas in suspicionem venit, communi consilio Peucestam Persidis satrapen successorem ejus nominaverunt3).

In parte occidentali imperii cis Euphraten flumen, tales praeturae, quae diversas provincias amplectuntur paullo crebrius nobis obviae sunt, originem autem ceperunt e bellis a summo imperio gerendis, his locis eorum potestas autocratoris titulo, et privilegiis liuic titulo conjunctis, aucta est; praeter supra memorata etiam addendum est jus conferendi titulum „vpc'A;? fixvihixós," cumque eo titulo pur-

1) Diod. 19. 14. 1. rxTpxirit Mii3/a?, rrpxtyyis Si tüv avw rxTfXtreim i*x.trtliv yevói4£vo$.

2) Diod. 18. 7. 3.

3) Diod. 19. 14. 4.