is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

puram ')• Hoe modo Eumenes anno 322 a Perdicca, cum in eo esset ut expeditionem in Aegypturn f'aceret <TTpxTvr/oc xi/TOxpxTup Asiae Minoris constitutus est; liujus tituli formula Alcetas, praefectus exercitus Macedonici in Asia Minore, Neoptolemus satrapes Armeniae aliique auspiciis ejus obnoxii erant, obligati erant paratos habere milites suos ad Euraenis jussa, tametsi illi duo ipsi conati sunt, sese huic rei substrahere 2j.

Et cum hac majore potestate insuper arctissime cohaerebat jus expensa faciendi imperii eausa. Cam Eumenes anno 322 titulum illum adeptus esset, magnam vim pecuniae expendit in Asia Minore; exercitum coegit, ipsa vectigalia imminuit ut Cappadoces ad stipendia f'acienda cohortaretur; aliis immunitates dedit, aliis tributa condonavit (x'j£t7$opixe y.x) xrsKsixc); liberalitates et dona distri¬

buit (■fiihCTiyJx: y.x/ lupix?) 3) E satrapia sua tto/./.x %p-/iy.xrx adeptus est4). Paullo post Polysperchon ei concessit, ut ex omnibus thesauris tantum pecuniae eximeret, quantum sibi plaeuisset, exsolvenda ei sunt ctx xv xlnfri/i xxS'sti xv xotoc ttpoxipyTXt 6). Tarnen apparet cum his omnibus obligationem rationem reddendi non sublatam esse, et accurate distinguitur inter pecunias de quibus rationem reddere ei non opus erat et eas quarum rationes ad thesaurum praesto essent necesse erat7).

Non minus quam novi illi magistratus, ipsi satrapae singularum provinciarum majore potestate fruebantur. Etenim post Alexandri mortem ubique strategorum officia cum satraparum muneribus confusa sunt, vel quod idem est, summum imperium exercituum in diversis provinciis in

1) Plut. Eum. 8. fine.

2) Diod. 18 29. 4.

3) Plut. Eum. 4.

4) Diod. 18. 53. 2.

5) Diod. 18. 58. 1.

6) Diod. 19. 15. 5.

~) cf. infra 93.