is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

satrapae cogi non potuerunt ut rationem redderent de administratione aerarii quod iis commissum erat.

Post Alexandri mortem enim omne genus expensorum, tam eivilium quam militarium in satrapas transiit, qui etiam vectigalia exigebant. Ratio de impendiis provinciae, inter quae militaria profecto praecipua erant, nunc ab ipsis magistratibus ad thesaurum reddenda erat, ipsos ea quae tributorum supererant thesauro persolvere oportuit (cf. supra pag. 80) Undecim milia illa talentorum quae putabant Antigonum anno 315 in annum accipere posse e tributis Asiae (cf. supra p. 73 ann. 1) et quae nimirum etiam turn in thesauris asservabantur, donec Antigonus ea deposceret, fuerunt ut videtur summa eorum quae supererant. Quod autem a satrapis quoque ratio reddend a erat, patet ex aliquot locis supra citatis. Quam rationem profecto non recta reddiderunt apud summum imperium in Macedonia sed ad suum thesaurum quisque.

IJnum tantum exemplum liuic opinioni impugnare videtur; Eumenes anno 321 tamquam strategus autoerator Asiae Minoris magnam vim equorum ex equitiis Plirygiae Minoris abduxerat, ut equitatum efficeret, syngrapham autem non misit ad thesaurum finitimum, sed recta ad procuratores imperii Antipatrum et Antigonum, utrumque tune temporis degentem in Asia Minore. Antipater, accepta syngrapha cavillans dixit, Eumenem optime intellexisse quomodo res sese haberent, et jure agnovisse plus spei esse fore ut mox ille apud se rationem redderet de administratione ejus, quam ut ipse apud illum1). Sed ideo Eumenes hanc rationem et syngrapham ad imperii administrationem mittere debuit, quod attinebat ad emp-

1) Plut. Eura. 8. De equis Eumenis cf. Diod. 18. 29. 3, ubi dicit Diodorus eum illos sibi comparavisse 'ex rits iS/zs rxTpxTrsïxt, injuria tarnen, nam secundum Justin 13. 6. 14 tantum Caria, Lycia et Magna Phrygia Cappadociae adjuncta et ei adjudicata erant. Fortasse Justinus etiam spectat ad Plnygiam Minurem.