is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sed morte Antipatri haec omnia frustra facta sunt, liaud ita multo post Triparadisi res imperii denuo constitutae sunt, successores ejus prorsus aliam rationem secuti sunt, quae necessario in perniciem imperii ductura erat.

§ 5. De finibus Imperii Macedonici in Europa quod anno 323 Antipatro commissum est; de Lysimachi regno.

Cum imperium Macedonicum post Alexandri mortem Babylone divisum est, Antipater, qui jam anno 336 summis rebus in Europa, tam reliquorum satraparum, quam provinciarum et gentiuni regi obnoxiarum praepositus erat, regnum Macedonicum in Europa administrare perrexit, vel potius iterum administrandum accepit (cf. p. 86 ann. 6). Auspiciis ejus Lysimacho provincia Thracia data est, qui, dum senex Antipater rebus praef'uit, nulla in re hujus principatui adversatus est, quod ei omnino non molestus

fuit (cf. p. 96).

Ante omnia alia quaestio nobis ponenda est, utrum iines imperii Macedonici in Europa, dum Alexander in Asia absens fuit, mutati sint, an per totam vitam ejus integii manserint. Arrianus in Epitome de rebus post Alexandrum § 7 responsum dat hoe modo describendo provinciam anno 323 Antipatro datam: tx Vi'iréxstvx rijs 0p<jix^ u? e'ir) 'IAï.upubc xxi Tpt(3x>.?-oii<; xx) 'Aypixvx: xx) xC/rij Mxxs$o>tx, xxi vt "uttsipof d? fV/ tx cpv\ tx Kepxvvtx xvv/xovtx xxi 01 "'EAMi/fi wfurxi/TS?, cum eodem loco addat Lysimachi provinciam: Spxxyc xxi Xsppo'wfou >tx) ctx Qipx^i Tuvopx f&fif s7ts esr) $x>.xri)> «ri Exkpulwrbv rov Efêcivou ttóvtov xxSvxovtx *). Et eodem fere modo Dexippus Antipatri provinciam describit, is enim etiam partem Epiri imperio

1) cf. Diod. 18. 3. 2. Paus. 1. 9- 5.