is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dram autem liane rem non mutasse, quod a Strabone

diversis locis confirmatur ').

Neque magis hic terminus sub diadochis mutatus est. Nestus flumen èt in regionibus superioribus, èt in regiombus mare versus terminus agri Macedonici mansit, provincia igitur Antipatri etiam amplectebatur Macedoniam adjectam

quam dicunt. ,

Variis locis et factis haec res confirmatur. Primo loco

Pausanias hujus rei nobis testis est. Hic enim 1.9. 5 tradit

Lysimachum regem fuisse gentium Macedomae finitimarum,

quibus Philippus et Alexander quoque imperaverunt;

secundo loco autem 1. 10. 2 narrat Lysimachum post pug-

nam apud Amphipolin anni 288, cum Macedonia inter

illum et Pyrrhum Epirotam divisa est, dominum factum

esse rSv Nerrim (*»)) MxxeSivm, sine dubio spectans ad eas

gentes quae inter Strymonem et Nestum flumina sedes

habuere 2). Illo ipso anno 288 igitur Strymon terminus regni

Lysimachi factus est.

Duo alii loei confirmant etiam in regionibus superioribus Nestum flumen temporibus diadochorum disterminasse Macedoniam et Thraciam. Anno enim 810 cum Cassander opitulatus est Paeonibus contra Autariatas, Macedoniae princeps, barbaris illis ab eo profligatis, Orbelum montem, situm inter Nestum et Strymonem flumina, ultimam partem Macedoniae, sedem indicavit3). Vix opus est dicere, Cassandrum nullo modo has regiones barbaris illis sedem indicare potuisse, ni is ager Macedonicus tuisset.

Quod autem Nestus flumen per longam seriem annorum disterminavit Macedoniam et Thraciam, necessario sequitur ex diuturna et firmissima amicitia qua uti non desiere

1) Strabo 323. Strabo 331 fr. 33. eTtz rd Nï<rrov rrópx rov henrot

JAzK€$ovtxv kzï **[ 'mé&Spo; f toCtov £v

to7; kzt ttiitois xpóvo't cf. etiam fr. 35.

2) cf. Droys. 2. 2. 298.

3) Diod. 20 19. 1 i Justin 15. '2. 2.