is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Lysimachus et principes Macedoniae. Nam eodem modo quo jam Antipater amicitias gerebat cum Lysimacho, successores ejus quoque, imprimis Cassander, semper id studuerunt, ut usus cum tinitimo quam gratissimus esset1). Quam ob rem facile eo adducimur ut suspicemur terminum Macedonicum a parte Thraciae non ante 288 mutatum esse.

§ 6. De bello Lamico et de Societate Hellenica; de bello

Aetolico.

Philippus et Alexander synedrio Corinthiaco tantum non omnes Graecos societate sibi conjunxerunt, eosque eo modo sibi obnoxios reddiderunt ut primo capite demonstratum est. Sed morte Alexandri, res illic omniinodo mutatae et perturbatae sunt, prisca libertatis aviditas Graecorum denuo excitata est.

Jam omnium primi Rhodii nuncio de Alexandri morte allato jugum Macedonicum excusserunt 2); historicus Theopompus qui adjutus ab Alexandro Chium in patriam reverterat denuo a popularibus pellitur, cum jam antea Epliesii praesidium Macedonicum ejecissent3).

Sed maximum periculum a parte ipsius Graeciae imminebat. Societas enim cum Macedonia a majore parte civitatium non tantum dissoluta est, sed insuper altera contra pristinum socium inita est, ut sese jugo Macedonico liberarent. Fuerunt Athenienses qui reliquas urbes ad bellum contra Macedoniam incitaverunt. Factio enim popularis

1) Diod. 20. 106. 3. Paus. 1. 10. 1. AvrtfiXXV aè 'szi pfa 'ApiSxiov tevovto; xxi ügtepov Kxrrxvêpou kxi tcüv TrxiSaiv Qtï.ix Stéfzeive npó$ MxKeSóvx;.

2) Diod. 18. 8. 1.

3) Schaef. Demostli. 3. 354 cf. autem. Droys. 2. 1. 45 ann. 2