is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Synedrium consulit de pace, et de continuando bello ').

Graeci sese societati applicaverunt aut xxt" e$vc$, aut

xxtx 7tóxiv 2).

De modo suffragia ferendi, de numero suffragiorum a singulis latorum nihil pro certo compertum habemus. Tarnen suspicari ausim singulos socios singula suffragia tulisse. Vulgo autem putant viri docti secati Kumanidis et vi di Koehler sententiam3), inscriptionem Atticam C. I. A. II 184 esse enumerationem sociorum et suffragiorum quae ab iis in synedrio lata sunt. Sed unde illi Ambraciotae, Perrhaebi, Zacynthii, Cephallenii in inscriptione nostra? Cur non a Diodoro memorantur, cum socios enumeret, cum ex insulanis tantum Leucadios commemoret? Ambraciotae neque magis in fontibus tamquam socii aetatem tulerunt neque apud Pausaniam, neque apud Diodorum, et tarnen urbs fuit satis magni momenti. Sed omissa est, quoniam societati injuncta non erat. Ambraciotae enim anno 336 cum aliae urbes Graeciae subjectae sunt, ab Alexandro libertate donati erant (p. 62 ann. 1) democratia illic jam inde ab hoe tempore instituta erat4). Cum autem non pateat illos per Alexandri absentiam praesidio Macedonico oppressos esse, cur tandem societatem iniissent, sibi nullum commodum allaturam? Neque magis patet Ambraciam post Lamicum bellum in servitutem redactam esse, immo non ante annum fere 31-1 a Gassandro subjecta est5). Nullo modo igitur licet enumerare Ambraciam inter socios belli Lamici.

quod semper, vel anno 338 ipse Philippus II a sociis Graecis in synedrio Corinthi exercitui quo expeditionem in Asiam faceret praefectus est (cf. cap. I. p 41) Ego potius crediderira societatem factam esse post |iugnam apud Heracleam, et tum demurn Leosthenem a sociis utpote civem Atheniensem summae rei praefectum esse, eodem modo quo post mortem ejus Antiphilus suminus dux creatus est.

1) Diod. 18. 17. 6.

2) Diod 18. 10. 5.

3) cf. Dittenb. 159.

4) Diod. 17. 3. 3; 17. 4. 3. cf. Schaefer Dem. 3. 9ö.

Kuhn. p. 83.