is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Postremo loco quod in hac inscriptione diversis socns diversi numeri suffragiorum attribuuntur ab omni parte repugnat contra memorabilem illam evocationem Athemensiumad libertatem1), contra democratiam ut inde ab Antalcidae pace in Graecia comprobabatur2). Foedere enim quod Athenienses anno 378 inierunt cum insulanis aliisque socns contra Spartam 3), jam constitutum erat ut singuli socn singula suffragia ferrent % quam ob rem suspicari non heet Athenienses flagrante bello, cum ipsi alta voce rehquos Graecos ad libertatem evocarent, condiciones fecisse repugnantes moribus Graecis, quae necessario socios offensurae essent. His argumentis nisus, suspicor inscnptionem nostram nullo modo pertinere posse ad suffragia a sociis bello Lamico ferenda, potius crediderim, ratione habita de locis et numeris eam spectare ad legatos in singulas c.vitates mittendos, qui eas ad bellum incitarentJ).

Discrimen inter hanc societatem et superiorem sine dubio ex hac re originem cepit, quod Athenienses coacti erant, omnia quae ad societatem pertinerent raptim et festinanter constituere. Vulgo autem antequam bellum susciperetur omnia ad hanc rem pertinentia constituta erant, pnncipatus, urbs principalis, synedrium illic sedes habens, tempus per quod foedus staret6), suffragia ferenda, modus alendi exercitus, contributiones, auxilia, condiciones de pace facienda, de poena solvenda si quis sociorum foedus rumperet uno verbo omnibus rebus prospectum erat '). Et nunc nilnl ta e

1) Diod. 18. 10.

2) Schaefer Dem. 1. 29 sq(j.

3ï C I A. II. 17. Dittenb. 80.

4) Flut. de Gloria Ath. 8. 350 A. M r*v 'EuM. > Ti<rat S'ixifX««roviixovt tyt"" A9«v«««. Diod. ..^ •

x«u. fhf "<*»« **• ",3£ ***>» mf,m yyt' '

izévzQ *ASyvott'ots. Xenoph. Heil. 7. 1. 1.

5) cf. Plat. Pericles 17.

6 r I A IV. 2. p. 20 n 59b. Dittenb. 108 vs. 12 G.lbert 2. 390. ?) cf. foedus anni 386 Chiorum et Atheniensium C. I. A. II. 15. Ditten i.