is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

memoratur, exercitus morcennariorum militum ab Atheniensibus conductus, cui civis Atheniensis praeficitur, bellum suscipit, non antequam res laetae et prosperae erant, ille dux sibi novos socios adjungere potuit; synedrium in castris est, forte fortuna singuli socii sumptus ad alendum exercitura suam impendunt. Et laxum vinculum societatis etiam magis apparet e modo quo haec dissoluta est. Certo enim tempore universi Aetoli domum abeunt, cum post Leostlienis mortem res non ita Üorerent, alii socii eorum exemplum secuti sunt; Antipater cum singulis pacem facit; cuni etiam mos esset, legatos missos ad pacem faciendam certa paciscendi auctoritate instructos esse, nihil de hac re in bello nostro patet '). Tandem Aetoli et Athenienses privati sociis soli hostes Macedonum supersunt.

Soluto foedere Antipater cum singulis pacem fecit, quibusnam conditionibus non compertum habemus, fortasse oligarchiae in urbibus institutae sunt, diversa loca saltem praesidiis Macedonicis munita sunt 2).

Athenienses quoque tandem sese victoris fidei committere coacti sunt. Cum autem jam supra pag. '21 demonstrare conati simus quemadmodum Athenae e Macedonia pependerint post bellum Lamicum, cum res internae ipsius urbis ad propositum nostrum non pertineant, hoe loco satis sit memorare Antipatrum fugatis popularibus institutiones oligarchicas constituisse, crudelem in modum saeviisse in adversarios suos, in oratores et alios, praecipuo auctore Demade, urbemque Phocionis auspiciis commisisse; praesidium sub Menyllo praetore Munychiae imposuisse. De insulis et urbibus Atheniensium sociis hoe modo statuit

75; foedus anni 378 C. I. A. II. 17. Dittenb. 80; foedus Atheniensium cum Corcyra C. I. A. II. 49b ; cf. etiam supra caput I § 10 de societate Philippi II cum Graecis.

1) Thucyd. 4. 119. 10.

2) Diod. 18. 69. 3; Paus. 7. 10. 4. Polyb. 9. 29. 2. C. I. A. IV 2 p. 64 n°. 231'». Dittenb. 163 v. 16 èjrsiJij rwéfiy tïi 'EAAaii &tv%\ $>poup)x{; slo-vé/iTrea-^xi elf tu( 7rótei(.