is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Antipater. De Samo insula referendum erat ad principes qui Babylone erant, qui insulani reddiderunt civibus exulibus. Imbros et Oropos ab Athenis segregatae sunt, Lemnos tradita est Atheniensibus illic sedes habentibus 1). Peloponneso praefieitur Dinarchus Corintliius2). Quamquam omnino non apparet quidnam hujus officium tuerit, potisaimnm crediderim eum summum praetorem creatum esse universorum praesidiorum quae in urbes Peleponnesi missa sunt, cum Antipater nullo modo violaverit autonomiam ipsarum urbium3), profecto nullum alium magistratum nisi praefectum militarem instituit.

Interim Aetoli sese in libertatem vindicare potuerunt. Subjectis enim Athenis a°. 322 Antipater et Craterus sese statim in eos converterunt quidem, sed non multo post, cum res Asiaticae eos illuc vocarent, pacem Aetolis concedere coacti fuerunt4). Hac paco constituta Antipater et Craterus cum exercitu in Asiam transierunt ut illic bellum gererent contra Eumenem, qui a sua parte Aetolos denuo ad bellum incitavit. Hi autem magno cum successu rem gerunt, Amphissa obsidetur, praetor Macedonicus ab iis acie victus et caesus est. Impressione facta in Thessaliam, etiam illic rem prospere gerunt, tarnen domum reverti coguntur, nuncio allato de invasione Acarnanum in agros eorum; Tliessalia deinde facile a Polysperchonte, qui ab Antipatro praetor in Europa relictus erat, sub Macedoniae potestatem redigitur 5), a°. 321. Hoe bello finito potestas Macedonica in Graecia denuo firmata est, frustra Graeci conati erant libertatem reciperare, status non mutatus est ante mortem Antipatri.

1) Diod. 18. 18. 6. Plut. Phoc. 27 et 28

2) Suid. v. Ae/v«f%o«.

3) cf. de hac re praeter ea quae capite IS" dieta sunt Plut. Agesil. 23 T$v tóA<v (Spartam) 'é-rreiiriv kxtsx^'v tü)» KxSfitixv Si' sai/rij;, tSv Sè Trpxy/ixTuv

XXI TYIC TOÏ.lTttXC, 'Af%/av KXI A SOVTl'SxV XTofoï&t XUflOVf.

4) Diod. 18. 25. 5.

•r>) Diod. 18. 38. 6.