is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Appendix: De tempore quo Demosthenes Athenas redierit.

De tempore quo Demosthenes exilio finito Athenas redierit, ambigitur inter viros doctos. Justin 13. 5. 12 de eo scripsit: „missa ab Atheniensibus obviam nave ab exilio „revocatur. Interim in obsidione Antipatri Leosthenes dux „Atheniensium telo a muris in transeuntem jacto occiditur."

Falsa quidem haec. Droysen contra recte eum reverti facit post mortem Leosthenis, quamvis falso argumento usus. Loquitur enim de metu praetorum ab oratoribus1), nisus loco Plutarchi2), non recte vertens SiïtrS'xt per metuendum. Schaefer 3. 370 autem cum Justino facit, reditum Demosthenis ponit ante Leosthenis mortem. Nee tamen hoe ei concedere possum. Leosthenes enim caesus est in fine mensis Novembri, faciamus paullo ante urbes Peloponnesiacas foederi Hellenico assumptas esse, quippe quae non ante res prospere gestas a Leosthene et Lamiam inclusam sese sociis adjunxerint3); tum nullo modo hoe fieri potuit nisi autumno tempore, brevi ante mortem Leosthenis. Ob egregia merita hac in re Demosthenes revocatus est. Scimus ob eadem merita decretum editum esse ab Atheniensibus in honorem Euphronis Sicyonii mense Decembri anni 323 4) eodem Euphrone auctore Sicyonios omnium primos Peloponnesiorum Atheniensibus opem tulisse. Deinceps aliae urbes Sicyonis exemplum secutae sunt, autumno tempore foedus constitutum est.

Faciamus nunc Demosthenis fautores id cogitasse ut efficerent ut quam celerrime revocaretur, tamen adversarii ejus,

<) Droys 2. 1 62 ann. 1.

2) Plut. Comp. Demosth. et Cic. cap. 3. li<rri xxi rovt rüv ihrluv xxt TTpxTtnréSuv xvfiovc Selrixi, AtiixoirStévovf piv . .. Aswröévijv.

3) Plut. Demosth 27. TX ^'' E/AyTjtimxvTO nxKw, Aeaia-Sévovi xvlpxyxSwvvrof kxï 7repithx'Zcivt0t 'Avr/iTXTfov iv \x\ux toAtopxovitevov.

*) C. I. A. IV. 2 p. 64 n°. 2316. Dittenb. 161.