is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Tnitio etiam constitutum erat, ut Antigonus reges secum in castris haberet, perinde ac antea cum Perdicca fuerunt. Quao res autem jam brevi post ab Antipatro mutata est, cum in itinere quod fecit per Asiam Minorem ad sese conferendum in Macedoniam, in Phrygiam pervenit, ibique cum Antigono de ea re tractare coepit; concessit ei dimidiam partem exercitus, quem in eö erat ut in Macedoniam reduceret, et hujus loco veteranos milites qui parum utiles ad stipendia facienda erant, ab Antigono accepit, res ïlli quidem maximi commodi, sed ab altera parte reges ei adempti sunt, quos Antipater in Macedoniam transduxit'). Antipater id spectasse videtur ut una cum regibus dignitatem quoque Til £'wpetoiTOÜ rfc iox.7iksix: Antigono adimeret; is autem ad tempus dumtaxat se quietum tenuit, quo facilius curaret ut postea dignitas sua a reliquis principibus agnosceretur.

Antipater summo imperio praepositus prorsus diversam rationem agendi secutus est ac Perdiccas, quae ratio sine dubio elementa continebat, quae imperium in interitum

deductura essent.

Omnium primum pristino munere et officio in Macedoma sese tamquam procurator imperii abdicare debuerat ; quod tarnen in animo non habuit; contra, conatus est conjungere administrationem universi imperii cum dignitate, quae eum exiguae parti, nempe Macedoniae, devinciret; ubi cum antehac dominatus esset, brevi postquam procurator ïmperu creatus est, denuo eo se contulit. Quae autem duae res conjungi non poterant sine magno imperii damno. Cum Macedoniam gubernaret, ibique sedes haberet, Antipater ipso facto satrapae instar fuit, hac in re enim dignitate et auctoritate reliquis satrapis compar fuit. Quodsi ab altera parte superiorem gradum, universum imperium sibi vindicavit, hoe ipsum satrapis merae arrogantiae esse visum est.

Arr § 42 et 43. C. Muller in scriptt. rer. Al. Didot p. 247 legit rm irépm '/«««, quod vertit per .equitum vero externorum parem numerum." Legendum est scilicet ™v