is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Jure iis dicere licuit: nobis concede fines nostros et libertatem; tua enim non magis nobis vindicamus. Hoe modo sibi visi suilt libertate frui, non coliibiti majore auctoritate, et ea res tam cito inveteravit, ut jam mox nullo modo amplius tolli potuerit. Nimirum in deterius versa est res, cum Antipater anno 319 Polyspercliontem successorem suum indicavit. Antipatrum tantum non omnes proceres Macedones magnopere reverebantur; in Asia coram principibus et exercitu creatus erat; vel ipse Antigonus vivo illo amicitiam rumpere haesitavit; et studia sua ambitiosa compescuit. Sed Polysperchon non is fuit qui principes eo adduceret ut agnoscerent jus ejus universi imperii administrandi. Ab omnibus is habebatur, qui etiam plus merito honoribus ornatus esset, si eodem ordine esset ac ipsi, si ei regnum in Europa administrandum commissum esset; proceres Macedones non tantum nullo modo id agitabant ut ei morem gererent; contra, major pars recusavit eum agnoscere, Cassander hac in re auctor fuit et Antigonus, Lysimachus et Ptolemaeus exemplum ejus secuti sunt.

Ceterum quaestio fuit, num Antipatro jus fuerit successorem nominandi. Ubinam enim fuit nobilitas et plebs Macedonica ?

Anno 322 et 321 hoe responsum datum erat: non in Macedonia, sed in castris: plebs est exercitus regius1), a quo res dirimatur oportet. Nobiles qui absentes fuerunt, contenderunt decreta Pellae facta nullo modo ad se pertinere. Haec fortasse una ex causis fuerit, cur Antigonus Lysimachus et Ptolemaeus recusaverint quominus Polysperchontem agnoscerent ut summum procuratorem cf. infra pag. 125.

Duo alia vitia per semet ipsa aeque periculosa, cum hoe primo vitio Antipatri cohaerebant. Antipater auctor fuit ut reges quoque relicta Asia sedem in Macedoniam transportarent. Imperium regium hac unica conditione universo imperio

Diod. 18. 30. 2 ; 18. 36. 6.