is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vires universae Asiae Superioris pro regibus et Polysperchonte contra eum in unum conjunxit.

Postquam anno 316 in illo certamine interiit nullu.amplius vindex imperii in Asia extitit. Et eodem tempor e Polysperchon turpiter fugatus est, rex captivus iactus est apud Cassandrum, Antigonus Eumenis officia ad se traxit, omnia vincula qnae adhuc imperium in unum conjunxerunt

confracta sunt.

Jam supra variis locis (pag. 77. 90. 93. 95.) attendimus ad partes magnas a thesauris actas in imperio Alexandii, quomodo illi ipsi thesauri indicio fuerint utrum provincia aliqua ad imperium pertinuerit an non. Sic jam vidimus (pag. 95) Aegyptum inde ab anno 323 tamquam a Macedonia disjunctam habendam esse; sic Lysimachus, cum Antipatro in hac re morein gerere non destitit, post mortem ejus. cum Polysperchontem non agnosceret ut procuratorem imperii, profecto passus non est hunc rationes suas cognoscere.

Thesauri Asiae Superioris verosimiliter usque ad annum 316 auspiciis Macedonicis administrati sunt, quamquam per annos 317 et 316 id quod supererat, sine dubio devoratum est bellis a satrapis, qui cum Euinene foedere con-

juncti erant, gestis.

Sed postquam Antigonus victor evasit thesauri illi non amplius ad imperium Macedonicum pertinuerunt. Unicus thesaurus quoque Asiae Minoris, cuius memoria aetatem tulit, nempe Cyindae, anno 315 perinde in manus Antigoni pervenit1), cum jam inde ab anno 318 in satrapns Asiae Minoris nulla amplius tributa ad thesauros solverentur. E quibus omnibus patet annum 316, si quidem licet thesauros hac in re nobis duces praesto esse, tamquam finem imperii ponendum esse, cum res pecuniaria, semper praecipuum vinculum, inde ab hoe anno nullo amplius modo ad imperium pertineret.

1) Diod. 19. 56. 5.