is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

adhuc ab iis usurpanda esset; tertio, praesertim cum inde ab anno 311 nulli heredes legitimi Alexandri, nulli amplius regos hujus imperii, praesto essent.

§ 2. De bellis gestis inter Polysperchontem et Cassandrum (319—316.) Libertas Graeciae.

Morte Antipatri varia elementa in imperio praesto fuerunt, ita inter se dissentientia ut fieri non potuerit, quin mox bellum exarsurum esset. Si initium facimus a domo regia, primum nobis obvia est Olympias regia mater, tutrix Alexandri infantis, in Epiro vitam degens, quae cum in praesens ab Eumene tantum agnosceretur1), mox causam suam cum Polysperchonte junctura erat. Infestissima ipsis rebus fuit Arrhidaeo et Eurydicae qui procuratoris auspiciis solium regium occupatum tenebant.

Tum inter principes primo loco nominandus est Antigonus, qui juxta dignitatem suam epimeletae regum (cf. p. 122) etiam majora capessebat2); Polysperchon nuperrime procurator imperii creatus; Lysimachus et Ptolemaeus, qui eum non agnoverunt; Cassander a patre chiliarchus constitutus. Satis materiei igitur qua bellum acerrimum mox exarsurum erat.

Cassander initium rei fecit. Statim post mortem patris, antequam nuncius illuc perveniret, Nicanorem Stagiritain sibi maxime devinctum in Atticam misit, ut Menylli loco praesidio Munychiae praeesset (p. 110), cum eodem tempore tractare coeperit cum magistratibus oligarchicis in Graecia, ut suam et eorum potestatem, quae niteretur praesidiis ubique positis, contirmaret. Ipse Cassander autem

1) Plut. Eum. 12.

2) Diod. 18. 54. 4. Ö-ruc; xvtöq chxivèvvus tv)v 'an'otv iirétóip *otï r»jv rüv öawv ïyefxovixv tif socutqv treptrtyry,.