is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cassandrura bellum parare, etiam vires suas augere eonatus est. Contione amicorum regiorum habita, decretum est ut libertas in Graecia restitueretur, itaque Polysperchon sese vertit ad factionem popularem Graeciae, nuperrime ab Antipatro pulsam et oppressam. Pliilippi nomine decrevit ut Graecis omnia jura et instituta quibus sub Philippo et Alexandro fruiti essent, redderentur, excusavitque quod cum nonnullae Graeciae civitates, non recte sentientes, bellum Macedonibus intulissent, victique essent, multa et molest a passae essent, sed addidit: „vobis persuasum „habeatis non nos, sed praetores nostros harum calamitatum „auctores fuisse. Nos autem prisca instituta in honore „habentes, vobis pacem paramus, et instituta, ut fuerunt „sub Philippo et Alexandro regibus, vobis reddimus, et „copiam damus res administrandi, ut antea ab iis praescrip„tum est. Exules et eos qui inde ab eo tempore, quo „Alexander ia Asiam transiit, a ducibus nostris patriis ex„pulsi sunt, reducimus, paucis exceptis. Si quae sunt instituta, quae Philippus et Alexander ipsis contraria edide„runt, ad nos veniunto, ut rebus mutatis, denuo ad utilitatem „nostram et urbis res administrent. Ut Atlieniensium sint „cetera quae sub Philippo et Alexandro, ut Oropiorum „tarnen sit Oropos uti nunc. Samum autem Atheniensibus ,,tradimus, quoniam Philippus pater antea dedit. Ut omnes „Graeci decretum faciant, ne quis stipendia, neve quid hostile „contra nos faciat1)."

Sine dubio speciosae res fuerunt quas Polysperchon pollicitus est, quamquam ab altera parte fieri non potuit quin ipsum decretum maximas calamitates Graecis allaturum esset. Hoe decreto enim Graecia a Polysperchonte in duas partes, non amplius aut amicas aut adversarias Macedoniae, sed aut Cassandra, aut novo procuratori faventes, divisa est. Hoe ipso decreto dominatio Macedonica Graecis in veram calamitatem versa est; nunc enim praetores dissen-

1) Diod. 18. 56.