is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

bellum pro eo gerebat contra Antigonum et reliquos Cassandri socios (supr. p. 120).

Eventus tainen docuit res Polysperchontis inde ab initio desperatas fuisse. In Graecia decreto ejus magnus tumultus coortus est. Plebs omnibus fere locis seditiones fecit, hortante Polysperchonte oligarchiae Argis aliisque urbibus pelluntur. nonnulli capitis damnantur, bona eorum publicantur'), scilicet ut hoe modo Cassandri partes debilitarent.

Athenis tarnen ad tempus omnia quieta manserunt, donec Alexander Polysperchontis filius cum manu militum, comitantibus civibus exulibus omnique genere hominum ad urbem pervenit. Tum demum Phocion magistratu deturbatus est, salutem apud Alexandrum petiit, qui eum misit ad patrem ad Pharygas stantem.

Hic autem eum in vincula conjecit, cum reliquis amicis Athenas remisit, ubi capitis damnatus, veneno absumptus est; Dinarchus, praefectus Peloponnesi sub Antipatro, jam statim in ipsis castris a Polysperchonte necatus est (a°. 318).

Nee tamen quicquam plebs hoe scelere profecit. Nicanor enim, quamquam mortem Phocionis praevertere non potuit adhuc sese sustinuit in stationibus ab eo occupatis, Cassandra autem qui ex Asia in Piraeum pervenit, hunc locum custodiendum tradidit. Polysperchon ipse frustra obsidere conatus est Cassandrum, et inopia coactus est infecta re in Peloponnesuin regredi, parva manu sub Alexandro in Attica relicta. Deinde consilia sua exsequi conatus est, convocavit synedros, non priscos synedros societatis Corinthiacae ut perhibet Niese 1. 244, etenim haec societas ipso Lamico bello dissoluta erat, cum insuper Diodorus 18. 69. 3 dicat eum (ri/vsSpoi/c convocasse, ubi sine dubio scripsisset tou? truvéSpovï si ad priscam societatem spectasset. Injuria enim Niese 1.1. perhibet Antipatrum societatem illam post bellum Lamicum integram servasse, quod dominatio Macedonica in

») Diod. 18. 57. 1.