is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

apparet ex inscriptione anno 1850 inventa anno 315/314 illic praesidium Atheniensium fuisse ').

Neque magis hac in re facere possum cum v° d° Dittenberger 2), qui putat tam Macedones quam Athenienses illic praesidium posuisse, quomodo enim fieri potuit ut Cassander intra annos 306 et 304 illud castellum rursus ceperit et in potestate sua retinuerit 3) ? Statuimus igitur hae pace Panactum Atheniensibus concessum esse.

Itaque sub finem anni 318 res Polysperchontis in Graecia jam in eo erant ut collaberentur; licet Sparta et Corinthus adhuc a partibus ejus starent, Cassander nihilominus superior evasit, tam Athenis quam aliis in urbibus Graeciae, non solum augendo vires suas, sed etiam moderatione et prudentia, tum maxime stultitia et inertia, fortasse imbe-

cillitate Polysperchontis 4).

Interim imprudentia a Polysperchonte commissa sese conjungendo simul cum Arrhid&eo et Eurydice simul cum regia matre, ipsis rebus in lucem prodiit. Olympias enim, post clades Polysperchontis in Graecia, ab eodem in Macedoniam vocata est, cum ipse sese non amplius sustinere posset contra Eurydicem et nobilitatem, quae cum jam iintoh. occulte cum Cassandro agere coepisset, nunc renunciavit eum una cum Antigono ut successores Polysperchontis 5), quo factum est ut inde ab hoe tempore una starent Cassander et Eurydice, Polysperchon et Olympias. Polysperchon in Macedoniam properavit, sed etiam Cassander illue revertitur, multique ad eum defecerunt, Adventu

1) C. I. A. II 1217. Dittenb. 165. 'ASttvx/av o! rerotynévoi vro tov Sypov

èv 'Eteva-ïvi xxl TIxvxxtui.

2) Dittenb. 1.1. ann. 1.

3) Droys. 2. 2. 179 et 181.

*) Diod. 18. 75. 2. ó pïv yètp Tlitonrépx*» xpyüt; sZóxa xxl xtypóvuf vporrxTf7v

ri (3ar<Au'at kxi tüv ruii4fué*«v, ° KitrmvSpof Wisixü: irportypónevos ttx<t, xxi xxtx rit( vpx&n svepyof u/v iróMwf elxiv xiperirtx( t${ xutoO dvvstffTtfotti.

R) Justin. 14. 5. 3.