is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cassandri Polysperohon sese contulit in Aetoliam sive Epirum, et eo usque jam ab adversario suo neglectus est, ut hic 11e in Macedonia quidem manserit ad eum observandum, sed in Peloponnesum redierit ut bellum contra Alexandrum continuaret, haud minus spreta Eurydice.

Haec interim Polysperchonti et Olympiadi, cum exercitu Macedoniam invasuris, obviam tacta est1); sed exercitus ojus prima quaque occasione ad hostem transiit, ipse Arrhidaeus captivus fit, paullo post Eurydice capitur. Postquam etiam haec in Olympiadis potestatem pervenit, eodem tempore ab eo exstincti sunt; illa nunc per breve spatium dominationis suae omnibus modis in fautores Cassandri saeviit, ut hoe modo caecum furorem in adversarios suos expleret.

Cassander autem, audita re in Macedoniam revertitur, Olympiadem Pydnae obsidet. Auxilia ex Epiro missa sub rege Aeacida, non tantum in mora fuerunt, sed etiam vires regis in itinere seditione militum tantopere debilitatae sunt, ut ulterius progredi ausus non sit; cum autem domum rediisset, regno spoliatus est. Adversarii ejus foedus ineunt cum Cassandro, qui Lyciscum procuratorem in Epirum misit. Quidnam autem fuerit munus hujus Lycisci non commemoratum est, etiam nunc res Epiri aeque obscurae sunt ac semper alias. Nihil compertuni est de ratione quae intercedebat inter gentes Epiroticas et procuratorem Macedonicum.

Plutarchus (Pyrrhus 2) tradit sane Neoptolemi filios rebus praefectos esse, nee tarnen patet quisnam fuerit ille Neoptolemus. Filius Alexandri Molossi adhuc juvenis erat, hic non ante annum 302 rex factus est '2). Niese suspicatur eos fuisse filios Neoptolemi Aeacidae, ducis Alexandri, qui anno 321 ab Eumene acie caesus est 3), eosque Lycisci aus-

1) Diod. 19. 11. 2. Paus. 1. 11. 3. Justin. 14. 5. 9.

2) Droys. 2. 2. 214.

•!) Arrian. 2. 27. 6.